S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

CAPUT XII. De efficacia praedicandi et gratia sanitatum

1<98 S. BONAVENTURA. Patris descendit, lit suo mundum informans exemplo, verbum salutis hominibus loquerelur, quos sacri sanguinis et pretio redinieret et emundaret lavacro 1 et poculo su­stentaret, nihil sibi omnino reservans, quod non in salutem nostram liberaliter erogaret. Et quia nos debemus omnia faeere secundum exemplar eorum, quae videmus in ipso tamquam in monle sublimi 2, videtur magis Deo placitum, quod intermissa quiete, foras egrediar ad laborem» 8. — Cumque per multos dies verba huiuseemodi ruminaret cum fratribus, certitudinaliter nequibat percipere, quid horum sibi foret ut Christo vere acceptius eligendum. Cum enim miranda nosset per spiritum prophetiae, hanc per se ipsum quaestionem dissolvere non valebat ad liqui­dum, Deo melius providente, ut praedicationis meritum per supernum manifestaretur oraculum, et servi Christi humilitas servaretur. 2. Non erubescebat a minoribus parva quaerere ver us Minor, qui magna didicerat a Magistro supremo. Studio i C 91 namque praecipuo solitus erat exqnirere, quali via quali­que modo Deo posset secundum ipsius beneplacitum perfec­tius deservire. Haec summa eius philosophia, hoc summum eius desiderium exstitit, quoad vixit, ut quaereret a sapien­tibus et simplicibus, perfectis et imperfectis, parvulis et gran­daevis, qualiter ad perfectionis culmen virtuosius pervenire valeret. — Assumens itaque duos ex fratribus, misit ad fratrem Sil vest rum, qui crucem egredientem viderat de ore ipsius 4 et tunc in monte supra Assisium iugiter ora­tioni vacabat, ut divinum super dubitatione huiusmodi re­sponsum perquireret, quod sibi ex parte Domini deman­daret. Hoc ipsum mandavit sacrae virgini Ciarae 5, ut per aliquam puriorem et simpliciorem 6 de virginibus sub 1 Cf. Eph. 5, 26. 2 Exod. 25, 40. 3 Cf. etiam / Cel., 35. 4 Supra, Iii, 5. 5 Supra, IV, 6. 6 Pro sui aevi more, biographus hic comparativo utitur pro superlativo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom