S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

CAPUT XL Deintelligentia Scripturarum et spiritu prophetiae

7 2 1 < 126 S. BONAVENTURA. Ii c 39 erga ipsum se frater socius habui s s e t in via. Quo re­spondente: « Utique satis bene», subiunxit: «Cave, frater, ne sub humilitatis specie mentiaris. Scio enim, scio; sed ex­specta modicum et videbis ». Miratus est perplurimum frater, quomodo tam absentia per spiritum cognovisset. Igitur non post multos dies, contempta religione, foras egredilur qui scandalum fecerat fratri, et a patre non petiverat veniam, nec corrections debitam receperat disciplinam. Simulque duo in una illius claruere ruina: aequitas scilicet divinae iustitiae et perspicacitas spiritus propbetiae. 14. Qualiter autem absentibusse praesentem exbibuit, divina faciente virtute, evidenter ex superioribus in­notescit, si revocetur ad mentem, qualiter absens in curru igneo fratribus transflguratus apparuit et quomodo se Arelatensi capitulo in crucis effigie praesentavit. — Quod faclum esse divina dispositione credendum est, ut ex prae­sentiae corporalis apparitione mirabili patenter claresceret, quam praesens et perviiis spiritus eius luci sapientiae foret aeternae, quae omnibus mobilibus mobilior est et ubique attingens propter sui munditiam, per naliones in animas sanctas se transfert et Dei amicos et prophetas constituit 2. Simplicibus enim et parvulis sua pandere sólet mysteria Doctor excelsus 8, sicut prius apparuit in David, propheta­rum eximio, et post in Apostolorum principe Petro et tandem in pauperculo Christi Francisco. Hi enim, cum essent litterarum imperitia simplices 4, facti sunt sancti Spiritus eruditione illustres 8: is quidem pastor, ut gregem pasceret 6 Synagogae de Aegypto eductum 7; iste piscator, ut sagenam reptet Ecclesiae multiformitate credentium 8; 1 Supra, IV, 4; tunc ib. 10. 2 Cf. Sap. 7, 24 et 27. 3 Matth. 11, 25; Prov. 3, 32. 4 Act. 4, 13. Cf. I Cel., 25. 5 loh. 16,'13; Act. 13, 9. 6 Cf. loh. 21, 15 et l Petr. 5, 2. 7 Cf. I Reg. 16, 11-13; II Reg. 5, 2. 8 Cf. Matth. 13, 47-48.

Next

/
Oldalképek
Tartalom