S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)

CAPUT X. Destudio et virtute orationis

LEGENDA MAIOR. CAP. VIII. 83 quamdiu Dominus concedebat, dulcedine perfruebatur ob­lata. Cum autem intentus itineri, divini Spiritus aliquos sentiret afflatus, sociis praecedentibus, gradum figebat, novam­que inspirationem ad fruitionem convertens, gratiam non reci­piebat in vacuum \ * Suspendebatur multoties tanto contem- * 98 plationis excessu, ut supra semetipsum raptus et ultra humá­num sensum aliquid sentiens, quid ageretur circa se exterius, ignoraret. — Transiens namque semel per Bur­gum S. Sepulchri, Castrum utique populosum, pro de­bilitate corporis subvectus asello, obvias bábuit turbas in eum prae devotione ruentes. Tractus autem et detentus ab eis, compressus quoque ac multip iciter attrectatus, insensibilis videbatur ad omnia et velut exanime corpus de his quae fie bant circa ipsum, nihil penitus ad verte bat. Unde cum, iam diu transito castro turbisque relict is, per­venisset ad quo d dam domicili um leprosorum, quasi aliunde rediens, caelestium contemplator sollicite requisivit, quando propinquarent ad Burgum. Mens quidem ipsius in caele­stibus fixa splendoribus, varietates non senserat locorum nec temporum nec occurrentium personarum. Quod ipsi accidisse frequentius sociorum eius experientia multiplex comprobavit. 3. Et quia in oralione perceperat, sancti Spiritus desi­deratam praesentiam tanto familiarius se offerre precan­tibus, quanto plus invenit elongatos a strepitu munda-iC7i nor um, ideo loca solitaria quaerens 2, ad solitudines et ecclesias derelict as oraturus nocte pergebat; * ubi dae-*72 monum pugnas horribiles frequenter sustinuit, qui secum sensibiliter confligentes, nitebantur ipsum ab orationis studio perturbare. Ipse vero, armis munitus caelestibus, quanto vehementius impetebatur ab hostibus, tanto fortior in virtute et ferventior reddebatur in prece, fidenter dicens 1 Cf. II Cor. 6, 1. 2 Vide etiam I Cel., 91, 94, 103, (et notata ibi); II Cel., 94; supra, VI, 6-7.

Next

/
Oldalképek
Tartalom