S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
PRAEFATIO
X S. BONAVENTURA. LEGENDA MAIOR. S. Bonaventura ipse brevitati studebat, ideo iam, quia tria opera Celanensis in unum redigere debebat opus, utique narrationum abundans, sed necessario brevius tribus illis. Legenda rnaior reapse dici polest compendium habile, apturn, systematicum et suo modo valde egregium praeclarae trilógiáé Celanensis, in quod tamen compilator nonnullas narrationes novas accommodate innexuit, quibusdam a Celanensi relatis congruenter praetermissis. Haue rem, qualis esset et quanta, omnibus manifestare poluit tantummodo editio critica et analytica Legendae maioris, quae singulas eiusdem paragrapbos, propositiones, singula membra sententiarum, immo et vocabula e fontibus assumpta diligentissimo ac diuturno studio erueret, necnon ita eruta artificio cbaracterum typographicorum minorum constanter et accurate exprimeret atque significaret. Idcirco in nova editione Leg. maioris, secundum melhodum ubique in bis eilitionibus servatam, typorum maiorum minorumque varietas alternatim usurpari debuit 1 et singuli fontes, scilicet Thomae Celanensis Vita /, Vita II et Tract, mirac. in marginibus ubique adscript]' sunt 2. Saepe in una eademque paragrapho S. Bonaventura res verbaque hausit ex I Cel. et ex II Cel., interdum e I et III Cel., raro ex I Cel., II Cel. et 111 Cel. insimul 8. Praeter Legendás Fr. Thomae, usque ad annum 1260 oflicialis biographi S. Patris, Bonaventura utebalur, plerumque stili sui ornandi causa, 1 Ii quos res talis isiaque melliodus male afTicit, adire possunt edilionem Leg. maioris ap. S. Bonaventurae Opera, VIII (1898), 504-64, aut inde seorsim extractas Legendás duas de vita S. Francisci, Ad Claras Aquas 1898 et denuo 1923. 2 Cf. infra, p. 5, nola 9. 3 Harum relationum conspectum exhibet tabella in Praefatione praemissa editioni maiori, p. LXVIS.