S. BONAVENTURA: Legenda Maior S. Francisci Assisiensis et eiusdem Legenda Minor (1941)
CAPUT VIII. Depietatis affectu et quomodo ratione carentia videbantur ad ipsum affici
LEGENDA MAIOR. CAP. VIII. 73 tanta sollicitudo, quam circa eum gerebat, omnem ab ipso desidiae torporem excuteret. Cum vero servus Christi infirmitate plus solito gravaretur, parcebat falco, nec tam tempestivas indicebat vigilias. Siquidem, velut instructus a Deo, circa diluculum suae vocis campanam levi tactu pulsabat. — Divinum certe videtur fuisse praesagium tam in exsultatione multimodi generis avium quam in cantu falconis, cum Dei laudator et cultor pennis contemplationis subvectus, tunc foret illic apparitione seraphica sublimandus 1. 11. Moram eo faciente tempore quodam in eremitorio n c 35 Graecii, loci illius indigenae malis multiplicibus vexabantur. Nam et luporum rapacium multitudo non solum bruta, sed et homines consumebat, et g ran do annua tempestate blada et vineas devastabat. Dum igitur sie afllictis praeco sacri Evangelii praedicaret, dixit ad eos : « Ad honorem et laudem omnipotentis Dei fideiubeo vobis, quod pestilentia haec omnis abscedet, et respiciens vos Dominus multiplicabit in temporalibus bonis, si mihi credentes, misereamini vestri, ut, vera confessi one praemissa, dignos faciatis poenitentiae fruetus 2. Iterum hoc annuntio vobis, quod si benefieiis ingrati ad vomitum con versi fueritis 3, innovabitur plaga, duplicabitur poena, et maior in vos ira desaeviet ». * Ab illa itaque * 36 hora, poenitentiam ad exhortationem ipsius agentibus illis, cessaverunt clades, periere pericula, nec molestiae quidquam lupi intulere vei grandines. Immo, quod maius est, si quando vicinorum arva grando pervaderet, istorum terminis appropinquans, terminabatur ibidem, aut in partem aliam divertebat. Servavit grando, servaverunt et lupi pactionem servi Dei, nec contra pietatis legem in homines ad pietatem conversos attentaverunt amplius desaevire, quamdiu iuxta condictum contra piissimas Dei leges impie non egerunt. — Pie igitur sentiendum de pietate viri beati, quae 1 De qua v. cap. XIII. 2 Cf. Matth. 3, 8. 3 Cf. Prov. 26, I I ; tunc los. 22, 18.