Catalogus (1823)
SECTIO PRIMA
64 ne diversos re, prinium Eugenius IV. post Cone. Constantiense nomine distinxit; Leo X. autem an. 1517. re et nomine perpetuum separavit. Ad illud tandem arbitrarium Chronologi adsertum refellendum , quo olim Observantes pauci, despecti, passimque Laici Kis in Regnis fuisse praei'eruntur; yel unica Praelatorum ac Baronum Regni Hungáriáé epistola, Rudae dd. 6. Aug. an. i455. ad Callistum III. Pontificem scripta, suífecerit. Est autem huius tenoris : Beatissime Pater! DifJ'erentiam quandam subortam intelleximus apud Sanctitatem T^?strcim inter Fratres Conventuales et Fratres de Observantia S. Francisci • in qua illi Conventuales contendunt et expostulant, hos de Observantia suo et suorum Provincialiutn Ministrorum regimini per Sanctam Apostolicam Sedem subiici atque submitti. Recolimus namque , cum adhuc ipsi Fratres de Observantia pauca loca in hoc Regno plura verőin partibus Bosnae habuissent, quod tam ista , quae in hoc Regno habebant, quam illa in partibus Bosnae existentia, sub uno Vicariatu scilicet Bosnensi habebantur... Semper isti Fratres de Observantia a proprio Praelato seu Vicario, alio videlicet ab illo, qui fűit Minister illo rum Conventualium, recti et gitbe mati fuere, quemadmodum etiam de praesenti gubernantur. De fructibus vero eorum et vita aliud dicere non possumus, nisi quod ipsi Fratres de Observantia modestiae student, vitam Regulärem habent , praedicant Verbum Dei continue, adiutorcs sunt