Catalogus (1823)

SECTIO PRIMA

53 Anno subinde i43o. pro Generali Capitulo ce­lebrando Praelati Communitatis, et Yicarii Mode­ratoresque Observantiae, convenerunt Assisii. Ibi propter laxitates , quas vei invexit in Ordinem vei invectas loleravit Fr. Antonius de Massa Generalis, suo privatus est Oílicio, et electo Guillelmo de Cas­sali , amantissimo disciplinae Reguláris, Observan­tes Familiarum sponte abdicarunt suos sive Yicarios sive Comraissarios, ex spe sub tarn zeloso Generali omnes abusus Communitatis Ordinis sublatum iri. Ioannes Cervantes Cardinalis, qui Apostolica potes­tate praeerat Capitulo, imposuit S. Ioanni Capi­stranensi , ut componeret Corpus legum pro reve­henda uniformitate totius Ordinis. Fecit id Ioannes, nihilque addidit nihil ademit, quam quod erat pri­scae disciplinae Seraphicae, iuxta declarationes Ni­colai III. et Clementis V. Iuravit Guillelmus Gene­ralis integram huiusmodi Constitutionum Observan­tiam , quae deinceps Martinianae dictae sunt , quod Martinus Y. eas confirmasset. Sed paulo post solu­tumCapitulum Guillelmus iuramenti praestiti palino­diam cecinit, et ad melius providendum conscientiis Fratrum ab eodem Pontifice novam obtinuit Bul­lám provisionalem: Ad statum Ordinis etc. de dato 23-ae Aug. i43o. in qua Pontifex Generali potesta­tem facit dispensandi Conventus Fratrum in pauper­tate professa , cencedendo iis purum usum facti bo­norum fundorumque fructiferorum , id est , campo­rum , vinearum, olivetorum etc. Unde factum est, ut possessiones, quae extincta peste i348. ad hoc usque

Next

/
Oldalképek
Tartalom