Catalogus (1823)

SECTIO PRIMA

43 passus, quam successive seculo decirno quinto et sexto, dum Reformatio , acpraecipue per Ioannem Ca­pistranum , invaluit : qua demum Conventus plu- ' rimos , et post cladem universalem Mohacsianam fere omnes , nonnullorum Seculcirium authoritate suffulta , occupavit etc. — Vir itaque Chronologus in summa asserit: i) Regulae Franciscanae purita­tem primaevam penes Conventuales exhaesisse; Ob­servantes autem centum quinquaginta octo annis tardius, ceu privatos Reformatos ex iis prodiisse. a) Primitivos Mihistros Generales , obtentis a Sede Apostolica Regulae relaxationibus, exemplo Fr. He­licie , usos; proinde usque Reformationem (prout is vocitat ) Capistranam an. 141 4. omnes Conventua­les fuisse. 3) Antiquos Observantes (quorum nomen usque tempóra Cone. Constantien. an. 1415. audi­tum non fuisse, asserit) homines viles, abiectos, despectos, illitteratos , ac passim Laicos extitisse, Enim vero, ad tutandum S. Francisci, Regu­lám scribentis spiritum (in Observantibus duntaxat inde ab Religionis exordio conservatum) vel ea,quae isthic n. I. synoptice praemissa habentur, suflicerent. Miratur quidem Chronologus 1. c. pag. 246. ab ali— quibus Scriptoribus statui primum Bosnae Obser­vantis Vicarium Fr. Peregrinum deAsculo, seculo de­cirno quarto; dicens: Quando adhuc an. i33g. nec fama fuit Familiae Observantiae . — Vir Religiose! quam procul, uti alibi sparsim,ita hie in opinione tua fal­leris? Ipse de Ministro Generali Consalvo Ulyssipo­nensi

Next

/
Oldalképek
Tartalom