Catalogus (1823)

SECTIO PRIMA

\ '' * L 53 tur per Cleturn Episcopum Agriensem circa tem­póra S. Francisci. At, hin^certum annum non eruasj obiit enim Franciscus Assisii an. 1226. aetatis suae 45. Cletus Agriensi Clero datus est Antistes an. 1225. morte autem sublatus 1242. poterant itaque Minores ( quin annum defrxeris ) aetate Cleti Agriae hospitio excipi. Szentivanyio nonnullisque , superius eatenus respondi. Ex Ordinis Scriptoribus incunabula Fran­ciscanorum in Hungaria primus , quantum sciam , Auctor Speculi Vitae B.Francisci, Edit. Venet. an. 1504. ad calcem prodidit, his verbis : Sequuntur no­mina Ministrorum Prov. Hung, a tempore itlo , quo per Belam IV. Fratres Minores sub vexilto in Hungáriám ducti sunt; qui Bex Bela annis 35. regnavit , obiit circa an. 1240. et sepelitur Stri­gonii apud FF. Minores , in Ecclesia regio funda­ta aedificio etc. Anonymi huius narrationem , auctam verbis P. Matthaei Kamanti ,, diligentissi­mus antiquitatis Hung, uti a Timone celebratur , in­dagator Szentivanyius in suam alteram Dissertatio­nen! (immemor eorum, quae loco superius dicto scripserat) ex Tabulario Prov. Marianae retulit. A Belae IV. igitur temporibus Familiae Minorum in Hungaria natales repetunt passim doinestici Scripto­res ; et quidem Kamantius , ac cum eo Gonzaga , ad an. 1240. reponit. In aetate Belae ipse figo pedem; minime vero in anno signato. TVadingus ( cuius auctoritati non est, cur quis refragetur) praeter lit­teras Pontificis iam de an. 1235. Ordinis Praedicatorum et Minorum Prioribus Strigoniensibus inscriptas, fideMSS. Chronici Prov. Saxon, ad an. 1228. sequen­tia ad rem prodidit: Idem Fr. Joannes de Piano (quem Ministrum Carpinis destinav rit) Ordinis sui propagator maximus , misit Fratres in Bohemiam , C Hun-

Next

/
Oldalképek
Tartalom