Catalogus (1823)

SECTIO PRIMA

26 sione accessit etiam Banum Bosniae Stipocium , mo­nitoré Rege Carolo Ilung. huic affinitate nexura, eo prorsus modo, quo (Chronici Auetore perhibente ) inHungaria convenit causa officii Carolum ; id enim Rescriplum Benedicti XII. an. i34o. eidem Mini­stro Generali submissum , clare habet : Reeepimus litteras tuas continentes , quocl tu ad induetionem caris­simi in Christo filii nostri Caroli Regis Ilung. il­lustris , ad praesenticim Jiobilis viri Stephani Ba­ni Bosn. tepersonaliter contulisti etc. Porro,qui Mino­rum existentiam ante Odonis adventum in Bosnia negant , simul fatentur, illum aliquot duntaxat Fra­trum viae comitum corona stipatum , eo proces­sisse : pro his ergo paucis mox Coenobia (queis po­tius una mansio suifecisset ) strueta , ipsumque Yi­carium eodem anno praefectum fuisse ? credat Iu­daeus ylppella. Id veritati conformius, quod Wa­dingus Tom. YII. ad an. 1340 (quo, in nexu me­morati Rescripti Benedicti XII. A icariam formatam rectius retuleris ) de hoc Ministro pag. 23t. scribit: Nonnulla extruxit sui Ordinis habitacula , quae sab regimine V. P. Peregrini de Saxonia , mox Episco­pi Bosnensis , Bosnae Vicariam auxerunt , et cic­cedentibus aliis in integrum coaluere Provinciám, uu) Quamvis igitur certum sit, hodiernos Capistra­neos , subinde Observantes Ilungariae et Slavo­niae dictos, pari cum Bosnensibus origine reputari; quum in Ordinis Annalibus ad an. i4oo. domi­ciliorum , serius a Capistraneis Regum dementia re­/

Next

/
Oldalképek
Tartalom