Catalogus (1823)

SECTIO PRIMA

5 quorum potissimum opera, sanctitate, et autlioritate Reguláris observantia, a nascente Ordine in piorum Fratrum pectoribus gliscens, publicas acquisivit vi­res, ac longe lateque sese diííundere coepit adeo, ut tempore lulii II. an. i5og. iam numeraretProvincias 45. Conventus :2Öo. Fratres vero 3o8oo. — Tanto coelitus dato vetustae observantiae incremento per­motus Summus Pontifex Leo X. (instantibus etiam Maximiliano Imp. et omnibus fere Christianitatis Re­gibus, Principibus, Civitatibus, ac Communitatibus, utOrdinem S. Francisci suae tranquillitati atque pri­maevae integritati restitueret ) Generalissimum Ro­mae Capitulum in Conventu Aracoelitano an. 1517. indixit; in quo, cum Patres Conventuales Privilegiis relaxativis renunciare nollent, ipse Spirifu S. adsi­stente omnes Fratres, Regulám S. Francisci in sua puritate observantes, in unum Corpus sub nomine Reguláris Observantiae adunavit, et ex eis Ministrum Generalem totius Ordinis Minorum eligi statuit, sic­que electo Sigillum Ordinis antiquum, tamquam !e­gitimo S. Francisci Succpssori tradi mandavit. Fra­tribus aútem Conventualibus , in aliud Corpus sepa­ratis, Privilegia relaxativa cum redditibus et bonis temporalibus confirmavit , alia ea^ue limitata Regu­lám profitendi forma praescripta; tum iisdem Supe­riorem proprium cum litulo Ma gist ri Oeneralis eli­gendum, attamen a Generali totius Ordinis Ministro confirmandum (in quo perinde serius dispensationem obtinuere ) concessit? sicque duo diversi Ordines emerserunt. e) a)

Next

/
Oldalképek
Tartalom