S. Joannes a Capisrano: Beatissima Virgo Maria

12 tunc pollebat, una cum íratribus plurimum laboravit. 1) Fr. Pe­regrini vestigia premebant eius in Vicariatu successores et vei maximé Fr. Bartholomaeus ab Alvernia, quo Vicario (1367— 1407), fratres tarn exteri quam indigenae, numero satis aucti hortatu et sanctae vitae exemplis, primum in Bosna, dein vi­cinis in regnis haereticos Patarenos, 2) in Slavonia et australi Hungaria insuper et Hussitas 3) ad catholicam íidem convertere summo studio contendebant, relato semper íructu spirituali quandoquidem et uberrimo. Hos apostolicos labores inde a mari Adriatico usque ad Pontúm Euxinum sedulo exercebant, ulentes opera Fratrum atque Sororum tertii Ordinis S. Francisci. Quum dein coenobiis admodum multiplicatis, Bosnensis Vicaria valde extensa ab uno superiore diíficillime gubernare­tur: jussu Nicolai PP. V-i anno 1447 bifariam est divisa, nempe in Vicariam Hungáriáé tardius a SS. Salvatore dictam, et Vi­cariam Bosnae. Fratres Salvatoriani a Bosnensibus a. 1447 separati, sub proprio Vicario praeter monasteria in Hungaria, Transsylvania et nupera Romania possidebant tredecim alia partim in Croatia, partim verőin Slavonia sita, 4) quae tarnen intra annos 1526 et 1542 íratribus, per inimicos Turcas occisis vel expulsis, destructa sunt. Hi Franciscani Bosnenses, et ab illis descendentes Sal­vatoriani, initio appellabantur Jraires minores" ab anno 1415 vero coeperunt nominari „fratres minores de observantia" ; in Hungaria quandoquidem et Cserienses dicebantur a primo eo­rum monasterio in loco „Cheri", 5) Comitatu Temesiensi aedifi­cato, qui antiquissimus Conventus tempore incursionum Tur­cicarum a íratribus derelictus ab hostibus iundilus eversus so­loque aequatus est ita, ut hodie vix ulla eius exstet memoria. — Quanta íuerit olim fratrum Cseriensium gratia apud Deum et homines, testantur Chronica Ordinis, quae inter alia de Con­*) 1. Thurocz Chron. Part. 111. cap. 41. Chronicon obs. provinc. Bosnae Argentinae in Starine XXII. Zagrabiae 1890 p. 6—8. Acta Bosnae Zagrabiae 1892 p. 25. 2) Anne!. Minor. VIII. 215. 3) Act. Bosnae 173-4. 4) Chron. Bosnae I. nota I. 5) In viciniis hodierni oppidi Rékás (Csánki, Történelmi föidrajz a Hu­nyadiak korában 2. kötet 11. és 17. old.).

Next

/
Oldalképek
Tartalom