Fejér Megyei Történeti Évkönyv 8. (Székesfehérvár, 1974)

Tanulmányok - Kállay István: Székesfehérvár kiváltságlevelei

niorum terrestrium cum jurisdictione, dominio, fructu et utilitatibus appertinentibus habeant. Et super huiusmodi fundis, ac aedificiis urbárium conficere, et illud licito et legitimo modo dirigere, im­positaque servitia velut dominis terrestribus consueta a quocunque possessore exinde coliigere ipse magistratus imperturbate possit et valeat. Prout et in possessionibus, pagis et bonis quibusvis, quae ab antiquo ad se bono jure pertinuisse praetenderent, respectu quorum tamen prius coram Subdelegata Commissione Nostra quoad huius­modi bona neo-acquisita Clementer ordináta, eiusmodi praetensa jura sua edocere et legitimare iisdem incumbet. Ad decimas veri minores, utpote agnellorum et apum ipsi cives Alba Regalenses, sed nec ad nonam, vei invicem huius, aliam quampiam praestationem contra antiquam Civitatum libertatém per neminem ullo pacto cogi possint. Et quia commercium civile in educiilando praecipue et ma­cellando aut alio quocunque nomine appellatum nemini in Civitate, aut eius territorio competit: hinc nulli pariter prout nec clero, prae­terquam ab antiquo privilegiato, nec Comitatui, Nobili, Cameratico aut Militi, nisi qui jus concivilitatis solito more consecutus fuerit, tale commercium aperte vei occulte, ac directe vei indirecte exercere, nec vina externa ad educillandum sine praevio magistratus consen­su invehere liberum erit, attendandum vero per quemcunque hocce educillandi beneficium plenam ipse magistratus civilis in impedien­di et turbandi habeat facultatem. Pro bono porro et publico commodo Civitatis singulis angariis intra annum per quatuordecim dies sola Civitas hactenus etiam usitati jure educilli fruetur. Interea vero nulli civium, nisi in diversoriis pro solis divertentibus educillare liberum erit. In suis porro propriis territoriis jus pascuationis, lignationis, venationis, aucupii et maiorum pariter, ac minorum piscium pisca­tionis, specialiter in aqua circum moenia fluente, ac ibidem compre­hensis insulis ad ipsam Civitatem aliunde pertinentibus, molendinis, praeterea diversoriis, tabemis, pharmacopoliis et balneis cum potes­tate quoque ibi inquirendi et corrigendi, uti et physico seu medico ordinario pro communitate suscipiendi, ac etiam officina, pistrina, domibus seu aedificiis ad cocturam et ad adustionem calcis, laterum, tegularum et similium exstructis, cum fructu inde emergente, uti et omnibus proventibus pro communis Civitatis bono applicandis, simi­liter lapicidinis in territorio existentibus, theatris, domibus jacula­toriis, et aquae ductibus, aliisque locis publicis et foris, jus item braxandi sine ullo onere salvum et illaesum permaneat. Authoritatis etiam solius erit magistratus, pondéra et mensuram aridorum et liquidorum observare, ac hunc in finem libram etiam publicam et mensuram legalem erigere ét statuere, et his iniuste utentes, vei defraudantes punire. Nec non in ordinariis nundinis, forisque publi­cis ad actus tumultarios et violentes curam habere, adventantibus mercatoribus., institoribus, aliisque hominibus protectionem terri­torialem adhibere. Ad opera quoque et manufacturas, ut sine dolo, fuco et fraude, sed et iuxta cuiuslibet artis Leges solidae sint, atten­dere et providere. De pergulis, stationibus, venditisque pecoribus moderatam, et alibi etiam consvetam collectam ac telonium penes speciale Benignum Privileigium Nostrum exigere. Cives etiam et 184

Next

/
Oldalképek
Tartalom