Fejér Megyei Történeti Évkönyv 6. (Székesfehérvár, 1972)

Tanulmányok - Az Aranybulla. A hétszázötvenedik évfordulóján (Közzéteszi: Érszegi Géza)

In textibus enim litterarum medii aevi editis numeri et notae adhibiti propter multas lectiones varias non sunt commodi, Quia textum plenius obumbrent. Ideo textum bullae aureae modo a quibusdam editoribus consueto emittere velimus. Voces in singulis versibus annotandae cum interpretationibus earum auxiliis versuum numeris sub textu inveniri possunt. Haec methodus edendi textum in editis litterarum textibus adhuc rarius adhibita a legentibus animum — ut quidam aiunt — attentum postulat. An textus alio modo editus attento sine animo legi possit, quaeritur. Negatur! Fuit in edendo aureae bullae textu stúdium, ut ex fontibus, qui supersunt, historicis textus septem parium anno p. n. C. MCCXXII editorum ad vocem, sed non orthographia eorum, quae haud conici potest, medio enim aevo non fuit unita, restitueretur. II. A Bullae aureae archetypus. Septem paria conscripta erant, quorum primum in registro Vaticano inscribendi causa papae est missum, secundum in hospitali, videlicet in conventu domus hospitalis ordinis sancti Iohannis Baptistáé, tertium in templo, scilicet in conventu templariorum, quintum et sextum in capitulis Strigoni­ensi Colocensique deposita sunt, quartum autem fuit regis, septi­mum omnibus Hungáriáé semper palatinis datum est, ut illi videant, ne quid libertates in litteris aurea bulla consignatis expressae detrimentum capiant. Quaeque paria deperdita esse videntur. G Conventus monasterii sancti Benedicti iuxta fluvium Garam nominatum de litteris anno p. n. C. MCCCCXXXVII in festo beatorum Gervasii et Protasii martyrum transcriptis sic narrat: providi et circumspecti viri Marcus hospes, Matthias consul, Petrus nótárius cives civitatis Trenciniensis, Simon presbyter natus Iohannis necnon Iohannes rector schole de dicta civitate Trenciniensi ad nostram personaliter venientes presenciam exhibuerunt nobis quasdam litteras privilegiales olim illustrissimi principis domini Ludovici felicis recordacionis regis Hungáriáé continentes in se tenorem transumptuum quarundam litterarum privilegialium illustrissimi principis domini Andree, tercii Bele regis filii, olim inclyti regis Hungáriáé supplicantes nobis nomi­nibus, quibus supra, debita cum instancia, ut tenorem earundem litterarum privilegialium de verbo ad verbum transcribi et transumi faceremus transumptumque nostro sub sigillo pendenti in formam privilegii redigi et reduci facere dignaremur. In membrana scriptae esse videntur litterae — uti ex copia photographica agnosci potest. signatura: Archivum civitatis Trencinii, cista 1. fasc. 2. no 3.

Next

/
Oldalképek
Tartalom