Payr Sándor: Egyháztörténeti emlékek. Forrásgyüjtemény a Dunántuli Ág. Hitv. Evang. Egyházkerület történetéhez. I. kötet. Sopron 1910.

II. Gyülekezetekre és egyházi személyekre vonatkozó rövidebb forrásiratok a XVI. századból.

Vestrae Magnifice Dominationis et subditorum etc. Haec scribo non quod illius ambiam beneficium. Dignus enim pastori populus. Jubet dominus ne margaritae porcis projiciantur, jubet ut insanabiles reliquantur. Cum enim hic cum suo grege, fidei Christianae repugnantia ex diametro semper inculcet populo atque id odio magis quam judicio, quis est deum immortalem, qui inter hos ad spatium temporis exiguum vivere possit ? quis istorum obstinatam perferre malitiam ? Nemo sane. Nonus jam agitur annus ex quo hic perditus semper dorsum meum fabricat. Ab hoc hominum genere semper metui. Eo enim ego facto ratus sum, ut a talibus pseudo-presbyteris ubique terrarum vim patiar, si ad extremos venirem Garamantes, credo, et apud illos esset aliquis pseudo-presbyter, qui me nihil commeritum exerceret. De Antonio Kayari*) multa aliquando Vestrae Magnificae Dominationi retuleram et ceteris, inter quos nullus isto mihi pestilentior fűit. Videó jam me dolorem eo impulisse, ut modum excederem epistolae, simul et benignas ejusdem Vestrae Magnificae Dominationis aures offenderem importunitate scribendi, pro qua eadem mihi ignoscat rogo. Ex Sarvar dominica Septuagesimae Anno 1541. Servitor Joannes Sylvester. Cím: Magnifico dominó Thomae a Nadasd, Comiti Comitatus Castriferrei, Consiliario Regio etc. dominó et patrono gratiosissimo. Kivonat. Eredetije az Orsz. Levéltár kincstári osztályában. Közölte Szalay L. Irodtört. Közlem. 1893. évf. 92. lap. Ugyanott Erdó'sinek több levele is olvasható. 5. Szegedi Máté kálmáncsai leikésznek Teryek Tamás kanizsai vár­parancsnokhoz irt levele, melyben kéri, hogy ajánlja őt Nádasdy Tamás­nak. Kálmáncsa 1550. március 9. Egregie Domine honorand. Salutem, obsequiique mei commendationem intimam. Licet, cum Vestra Dominatio ex commissione graciosissimi Domini Thomae de Nadasd erat in Zyghet, eandem tum parumper videram, sed tamen quia tum Vestra Dominatio Egregia infirmabatur, loqui cum eadem, ut ipse optabam, non erat licitum. Vestram itaque Eg. D. rogo plurimum, ut si eadem cum Dominó graciosissimo erit consti­tutus, tum mei faciat eidem mentionem, servitiaque mea in officio praedicandi commendet. Nam cum sua Magnifica Domi­natio jusserit, coram sua praesentia, si habuero, quo eo advehar, verbum Dei, quemadmodum mihi divinitus est patefactum. praedicare ero paratus, ut voluntatem Dei de via salutis *) Valószínűleg az a Kayári Antal, a ki már 1526. esztergomi kanonok volt. Lásd Bunyitay, Ehtört. Emi. I. 250. és 299. 1.

Next

/
Oldalképek
Tartalom