Payr Sándor: Egyháztörténeti emlékek. Forrásgyüjtemény a Dunántuli Ág. Hitv. Evang. Egyházkerület történetéhez. I. kötet. Sopron 1910.

III. Az egyházkerület történetére vonatkozó fontosabb emlékek a XVI. és XVII. századból.

Itaque sicut Lutherus sic sentientes non toleravit modo, sed eosdem quoque fratrum loco recepit, sicut acta Tractationum Concordiae testantur; et Principes quoque Germaniae iuxta hanc sententiam docentes in societatem Augustanae Conf. receperunt' et pro piis Ecclesiarum pastoribus ac ministris Christi fidelibus agnoverunt et sua munificentia foverunt atque contra omnia pericula, veritatis confessionem comitantia pro­texerunt et adhuc protegunt: sic nos quoque coram Deo et Ecclesia in vero Dei timore et invocatione nominis eius testamur, quod diversam ab hac pia ac vero orthodoxa sententia doctri­nam nunquam volumus docere et praedicare Ecclesiis inspectioni nostrae a Deo commendatis. Et rogamus omnes pios Patronos ac defensores nostros, Illmos ac Magnif. Dominos, Dominos Barones, Comites, Castel­lanos, Grenerosos, Egregios et Nobiles Dominos, Proceres Hungáriáé, ut omni sinistrae opinionis suspicione, qua nos oneraverunt hactenus, liberent et in nostro instituto ac ministerio ne nos remorentur aut impediant, sed liceat illaesa conscientia servire Deo et Ecclesiae. In rebus humanis atque licitis omnibus nostris Magistrati­bus, quibus subiecti sumus, in quantum pura et incorrupta doctrina et administratio sacramentorum non violatur, omnem obedientiam et debitum honorem ultro et sponte commendamus. Sed negare nequaquam possumus, esse Dominum alium in coelis, qui est rex regum et Dominus omnium Dominorum, cui nostram conscientiam illaesam servare volumus, ut pote cui et in bap­tismo et in sacro sancto Ministerio inaugurando sacramento tenus obligati sumus. Nihilominus tamen doctrinam nostram apud omnem con­scientiam hominum coram Deo et Ecclesia testatam esse volumus, non esse aliam, quam quae est Aug. Confessionis et quae inde a prima Evangelii doctrinaeque instauratione sonuit in his et aliis Ecclesiis Aug. Conf. amplectentibus per Hungáriám. Quo negotio nequaquam certamina volumus gignere aut ullorum hominum conscientias turbare; sed potius turbatas sedare et ut nos quoque in vicém pro germanis Aug. Con­fessionis habeamus, colamus, diligamus ac etiam ut apud omnes auditores nostros fidem acquiramus, nos deinceps non aliam doctrinam praedicaturos, quam quae est Propheticae et Apos­tolicae Ecclesiae Christi. Eiusdem generis est Confessio quoque Augustana sicut in priori parte post Articulum 21. dicitur: Hanc doctrinam, inquiunt Aug. Conf. autores, consentaneam esse iudicamus Propheticae et Apostolicae Ecclesiae. Et in fine Confessionis: Complexi sumus. inquiunt, Summám doctrinae Evangelicae necessariam Ecclesiis, nec dubitamus has ipsas sententias nostras vere esse doctrinam in scriptis Propheticis

Next

/
Oldalképek
Tartalom