Payr Sándor: Egyháztörténeti emlékek. Forrásgyüjtemény a Dunántuli Ág. Hitv. Evang. Egyházkerület történetéhez. I. kötet. Sopron 1910.
VIII. Három egyházkerületi névtár a XVIII. századból.
3. Matkovich Pál kerületi felügyelő körlevele, melyben egyéb határozatok között az újonnan alakult 13 esperességnek névjegyzékét is közli. N.-Dömölk, 1786. április 26. Publicatio eorum per totam Superintendentiam, quae Occasione Electionis Superintend. acta sunt in Generáli Conventu N. Dömölk, diebus 25. et 26. Apr. 1786. Inclyto Patronatui, ac Venerabili Ministerio et Communitatibus Aug. Confessionis, in Liberis Regiisque Civitatibus, Oppidis item et possessionibus Superintendentiae istius TransDanubianae habitantibus praesentibus officiose notificantur sequentia. I. Ex quatuor Reverendis Dominis Candidatis in generáli Conventu die 9-na Mensis Mártii in Nemes-Csó babito assumtis, et Inclyto huicce Districtui propositis, pluralitate Votorum in generáli itidem Conventu Diebus 25. et 26. Április A. C. 1786. in possessione Nemes Dömölk habito reseratorum ac publicatorum electum constitutum, debitoque modo inauguratum esse insuper Superintendentem Districtus buiusce Trans-Danubiani Summe Reverendum Clarissum ac Doctissimum Dominum Samuelem Hrabovszky, Ecclesiae quippe Tethiensis V. D. Ministrum. Quem proinde pro tali recognoscendum debitumque illi honorem ac Subordinationem exhibendam habebunt Universae gremiales Superintendentiae huius Ecclesiae, id et legibus regni et benignissimis Regiis resolutionibus exigentibus. Quod ipsum idem Summe Reverendus Dnus Superintendens fiducialiter sperando, semet Universorum tam in Particulari, quam in Communi, favori, Benevolentiae et Charitati commendat, suisque servitiis, cum omni promptitudine oblatis, mutuam concordem in quibusvis ad emolumentum rei Evangelicae dirigeudis negotiis cointelligentiam, ac efficacem cooperationem peculiariter expetit, divinam Universis Benedictionem cordicitus apprecando. II. Si quidem nonnullae gremiales districtus istius Ecclesiae iam non exiguos circa subdividendam Superintendentiam istam motus fecissent, ulterioresque eatenus passus usque decisionem dumtaxat in praeattacto generáli Conventu fiendam suspendissent: hinc in eodem hoc Conventu Nemes-Dömölkiensi hac quoque quaestione in Communem Consultationem ex professo assumta existente, publicatis in hanc rem pro et contra exhibitis quibusvis scriptis Reflexionibus, ut et Consiliis ac opinionibus Illustrissimi Domini Baronis Generális Inspectoris, aliorumque complurium Status Evangelici praecipuorum Commembrorum Supremo Inspectori Superintendentiae huius perscriptis, unanimi omnium Coalitione adinventum et determinatum est, ut siquidem exemplum talismodi innovationis totum corpus Evangelicum Hungaricum concerneret, suaptequc etiam maioris esset indaginis, quoadusque in generáli Conventu