Payr Sándor: Egyháztörténeti emlékek. Forrásgyüjtemény a Dunántuli Ág. Hitv. Evang. Egyházkerület történetéhez. I. kötet. Sopron 1910.

VII. Az 1681. után három esperességre összeszorult egyházkerület emlékei. - C) A tolna-baranya-somogyi esperesség

confluxum, in expeditione belliea occupatorum, contra Turcas, quo anno etiam Belgradinum Turcis ereptum est. Ita re infecta reduces quid agendum sit, anxii eramus, Reverendum Dominum Petrum Magyari ejus auctoritatis non esse, qui nos tueri et manu tenere possit, existimantes, jussu Praenobilis Domini Sam. Domokos scripsi ad Ministrum Ecclesiae, ut statim publicum cultum incipiat. Clerus et Comitatenses existimabant nos auctoritatem ab Aula Imperatoria obtinuisse, ideo ab ulteriori infestatione desistebant. Accessit auctoritas Dominorum territorialium, qui praedia sua impopulare studebant; cumprimis autem Excellentissimi Generális Mercy. qui Anno 1722 Domínium Zinzendorfianum in se devolvens, majori ex parte Colonis Evangelicis replevit. Ad hanc qualemcunque propagationem Evangelici Cultus futuram, Divina directione factum fuisse credendum est, quod Anno 17.18. Gyönkienses, quum Pastor eorum Andreas Molitoris nimium ebriosus, ab adventantibus ex remotis locis, devotionis suae perficiendae gratia, raro in Parochia reperiretur, me evocarent. Mittunt ergo expressum hominem suum sine seripta Vocatione Vásonium. Ego a' Vocatione insperata, expensis rationibus alienus fui, quum scirem Ecclesiam persecutioni expositam, eamque tenuissimam 13. vei 14. Familiarum. Terrebant etiam Auditores, a minimo ad maximum exitu belli Turcici incerti, nec non novorum ejusmodi Colonorum communi dis­cordia et nimia rusticitate. Appellabant tales, Salva Venia, tized disznóknak, seu porcos ex decimatione in unum gregem coactos. Nihilominus Vocationem oblatam auditoribus propono, deliberationem ín Parochia praestolaturus. Ilii eredére non poterant me abiturum, etiam si eiicerent sed putabant me tentare ipsos, ut vei Salarium augeant vile, vei quatuor Annorum restantias exigant, nec venit, qui mihi voluntatem Ecclesiae significaret. Unde indignabundus, urgenti tabellario post solutum Conventum dico: Videó Vasonienses me non opus habere, ideoque tantum veniant, iturus sum. Tabellarius exigit literas, quibus magis credituri. Tum magis exhorrui, nec scripsi prius, quam vicinum advocavi et quaesivi, quae fuerit voluntas Con­ventus ? Ille respondet, quia eredére non possunt, me in tantum periculum abiturum, rem commiserunt Praenobili Dominó Domokos. Mitto ad ipsum, quid responsurus sit ? Ille deprecatur se ob curam domesticam rei oblitum esse, illic sunt Exules, qui primum promovendi, si illic nulli adsint, et mihi placuerit descendere, obstare non poterunt. Hoc responso accepto seribo Literas eadem mente. Homo accepta Epistola redit ad suos, qui in cumulo stantibus, et ipsum avide expectantibus e longinquo clamat: Utique venturus, si non veniamus, ipse per pedes descensurus est, (cum tamen

Next

/
Oldalképek
Tartalom