Payr Sándor: Egyháztörténeti emlékek. Forrásgyüjtemény a Dunántuli Ág. Hitv. Evang. Egyházkerület történetéhez. I. kötet. Sopron 1910.

VII. Az 1681. után három esperességre összeszorult egyházkerület emlékei. - A) A kemenesaljai esperesség.

Percepto Indictionis Synodi hujus Partialis a longo jam tempore exoptatissimae nuncio, non minus gratulabamur Rndis Vris Dignitatibus in Spiritu S. congregandis, quam si novus aliquis pacis itidem longe exoptatissimae exsurrexisset Cadu­ceator, animosque nostros, diuturnitate belli fractos in solidum recreasset. Quae enim belli mala omnibus communia ex dis­turbiis temporum proveniunt, ea mala in specie ex guberna­culo rerum Ecclesiarum nostrarum a satis longo tempore intermisso, singulis Verbi Ministris obtigerunt. Proinde quem­admodum quis belli mala sustinens pacis nuncio recreatur: sic et nos inter lapsum Ecclesiae gubernium huc usque experti, cum speremus idem medio hujus Congregationis in ordinem redigi, merito nobis gaudemus. Maximae igitur felicitatis loco censuissemus, si et nobis eidem ipsi Congregationi interessé licuisset. Verum enim vero, quia malitia itineris eidem interessé prohibemur, proinde praesentibus Rndas Vestras Dignitates obnixe rogandas duximus, quatenus Conclusionum in Vestra Congregatione fiendarum nos quoque participes reddere non dedignentur. Esset quoque commune nostrum votum (quod ego non solum meo et Fratrum, sed et Dnorum Patronorum nomine scribo) esset inquam commune nostrum votum, ut, aut nos quoque in his terris manentes in Consortium et Inspectionem ejusdem Vestrae Dioeceseos recipére dignarentur, aut, si ita visum Ipsis fuerit, in hac quoque Plaga aliquem Fratrum Seniorem constituendum suo suffragio et communi voto juvarent. Quod maximé necessarium. Nos enim veluti oves sine Pastore pro placito vagamur; sed et Scholarum Rectores, nullám a quoquam habentes dependentiam et invicem sitimet ipsis imponunt et Reverendis ac probatis quoque Concionatoribus multum detrahunt. Quam Ecclesiarum nostrarum penuriam pluribus quidem exponere possemus, sed cum eandem Suas Rndas quoque Dignitates haud latere non inficiemur, ejusdem enarratione supersedentes, porro rogamus, ut quod consultius fieri videbitur, id hujus Vestrae Congregationis auctoritate effectui dátum nobiscum communicare haud graventur. Quod beneficii genus ut gratiam meretur, ita nos gratissimos fore ergo Rndam Fraternitatem pollicemur, apprecantes, ut Spiritus Sanctus, summus Ministerii Auctor Congregationi Vestrae in ipso confluxae praeesse omniaque Vestra Consilia ad Divini Nominis glóriám, afflictissimaeque Ecclesiae emolumentum dirigere velit. Dat. Sz. Márton d. 14. Mártii. Anno 1695. Vestrarum Rndarum Dignitatum Cultor ad Servitia Paratissimus Joh. Asboth, suo et Fratrum nomine. Titulus: Venerabili Ministerio Fratrum Aug. Conf. ad

Next

/
Oldalképek
Tartalom