Payr Sándor: Egyháztörténeti emlékek. Forrásgyüjtemény a Dunántuli Ág. Hitv. Evang. Egyházkerület történetéhez. I. kötet. Sopron 1910.
V. II. Nádasdy Ferenc gróf levelei az áttérése előtt és után való időkből.(1636-1668.)
II. Nádasdy Ferenc gróf levelei az áttérése előtt és után való időkből (1636—1668). * 1. Az ifjú (13 éves) Nádasdy Ferenc gróf levele, melyben Kis Bertalan püspököt egy általa fordított munkának átnézésére kéri fel. Keresztúr, 1636. márc. 9. Keverendő Viro Dominó Bartholomaeo Kys, Ecclesiarum Aug. Conf. Addictarum Superintendenti, aulae pariter et Civitatis Sárváriensis Concionatori, Dominó et patri meo spirituali. Admodum Reverende vir, Domine et Páter spirituális observandissime! Salutem ac divinam protectionem precatur, servitia sua paratissima commendat. Multi sunt Páter R. quibus fabulosa et ludicra magis piacent, quam seria et utilia, imo non ignoras, nonnullos Scripturae rerumque sacrorum seriam tractationem maioribus tantum, iisque Ecclesiasticis concedere. Sed quia Apostolus G-entium Timotheum, etiam puerum commendat, quod sacras literas didicerit et auctor melioris vitae omnibus promiscue lectionem Scripturae praecipit, scrutamini, inquiens, Scripturas; iussu reverenter colendi Praeceptoris, Fidelem Admonitionem Academiae Wittebergensis*) assumsi transferendam, non eo consilio, ut publicare vellem, sed potius, ut una opera et sermonis Latini puritatem et doctrinae coelestis fundamenta paullatim perciperem. Quia vero Illustrissima Domina mater animum induxit, ut praedicta Fidelis Admonitio typis mandetur et flagitet etiam mendosa et adulterina cuiusdam Calvinistae versio, ut a multis mendis et erroribus vindicetur: Vestrae Reverentiae Librum Hungarico sermone donatum transmitto, ut priusquam publici juris fiat, censurae subiiciatur, corrigatur et emendetur; opus siquidem perfectum, nondum annos 14 natus, aegre potest producere. Vestram itaque Reverentiam oratam habeo, ut Translationem dictam velit alicui commendare et corrigendam tradere, quam benevolentiam Vestrae Reverentiae demereri studebo. Vestrae Reverentiae Domini Praeceptores Salutem nuntiant. Hisce Vestram R. Deo elementissimo commendo. Actum in Castro Keresztúr Anno 1636. d. 9. Mártii Vestrae Rtiae Filius spirituális obedientissimus Comes Franc, de Nádasd. P. S. Transmisi etiam exemplar Latinum et versionem Calvinistae una cum aliquot malae versionis exemplis annotatis. *) 1625. jelent meg e mű, 1631-ben pedig cseh nyelvre fordítva Prágában. A kálvinista magyar fordítást Tolnai István készítette. Szabó K. RMK. I. 617. lé*