Payr Sándor: Egyháztörténeti emlékek. Forrásgyüjtemény a Dunántuli Ág. Hitv. Evang. Egyházkerület történetéhez. I. kötet. Sopron 1910.
IV. Gyülekezetekre és egyházi személyekre vonatkozó kisebb forrásiratok a XVII. századból.
Regni nostri Hnngariae Coronae et deinde Augustissimae Domui nostrae Austriacae, consequenterque Maiestati nostrae pro locorum et temporum varietate atque occasionum exigentia, signanter autem contra naturales Christiani Nominis hostes, Turcas fortiter dimicando, summa alacritate debitaeque promptitudinis studio exhibuerunt et impenderunt, ac imposterum etiam pari alacritatis, promptitudinisque et fidelitatis ac constantiae fervore sese exhibituros et impensuros policentur, eosdem sub benignam nostram Regiam recepimus protectionem, ita ut quoad praetensam Religionis quoque libertatém ipsis prospiciendo iidem sive Augustanae sive Helveticae Confessionis fuerint, a nemine posthac ad mutandam Religionem cogi et compelli possint, neque dictos Praesidiarios nostros immutatae suae Confessionis intuitu a nobis minus benigne habendos: quin potius quo ad omnia, quae hisce benignis literis nostris continentur, clementissime protegens nec etiam permittendum, ut ab aliis illorum conscientiae violentiam ferant. Quibus ita constitutis nulli dubitamus ipsos, quemadmodum hactenus, ita deinceps quoque semper debita ergo Maiestatem nostram fidelitate ac devotione constanter perseveraturos. Eapropter fidelitati vestrae et vestrum singulis id ipsum harum serié intimantes benigne committimus et mandamus, quatenus praerepetitos Praesidiarios Milites nostros Vasonkűiensis quoad praetactam benignam nostram occasione antefatae Religionis ipsorum modo supra declarato Protectionem, contra quoslibet violentos et illegitimos impetitores, turbatores et damnificatores totiesquoties, cum praesentibus requisiti fueritis aut altér vestrum requisitus fuerit, tueri, protegere ac defendere debeatis et teneamini. Authoritate nostra Regia vobis praesentibus hac in parte per nos plenarie concessa et attributa. Secus itaque non faeturi, Praesentibus perlectis exhibenti restitutis. Dátum in Civitate nostra Vienna Austriae die decima tertia Mensis Januarii Anno Domini Millesimo Sexcentesimo septuagesimo quinto. Regnorum nostrorum Romani decimo septimo, Hungáriáé et reliquorum vigesimo, Bohemiae vero Anno decimo nono. Leopoldus m. p. (P. H.) Thom. Pál ffy m. p. Ep. Nitriensis. Stephanus Orbán m. p. A nagyvázsonyi evang. gyülekezet birtokában levő eredetiről másolva. 36. Szemerey Márton móriczhidai lelkész kéri Magasy János egyedi tanítót, hogy egy hely nélkül bujdosó lelkészt kisérjen be Teleki Török István patrónus elé. 1698. Salutem bonam, mi Humanissime! Domine Humanissime, Kegyelmedet kérem, hogy ezen becsületes Prédikátori embert,