Payr Sándor: Egyháztörténeti emlékek. Forrásgyüjtemény a Dunántuli Ág. Hitv. Evang. Egyházkerület történetéhez. I. kötet. Sopron 1910.
IV. Gyülekezetekre és egyházi személyekre vonatkozó kisebb forrásiratok a XVII. századból.
adeo, ut licet meam inhabilitatem oculorumque defectum pluribus coram toto Venerabili Consistorio exposuerim, tamen coacte et quasi violenter inter tantos tumultus tandem ad id me adduci passus sum, ut huic oneri humeros meos supponerem. Jam mihi tanta officii mole presso laborandum erat strenue, quod etiam si non ex toto, saltim aliqua ex parte praestiti, usus variis, iisque legitimis oculorum defectui succurrentibus remediis. Nunc vero, cum me et oculorum usu et eorporis viribus penitus deficere sentiam, adeo, ut vix aliqua amplius restitutionis spes mihi residua maneat, consultum fore putavi, ut officio superintendentali, quo hactenus functus sum, hac occasione penitus valedicerem et me in talem reciperem locum, ubi mihi afflicto, si non omnimöda, saltem aliqualis speranda esset quies, ne laboribus ecclesiasticis residuis adhuc iisque perexiguis totus exhauriar viribus. Quod etiam ab amplissimo L. Regiaeque Civitatis Kó'szegiensis Senatu, imo a tota communitate post multas instantias obtinui, ut ab ecclesiastica ejusdem loci functione liber pronunciarer et sic a praenominatis meis Patronis pacificam impetrando dimissionem, pagum Szigeih ad acidulas situm, velut commodissimam pro me residentiam elégi eo etiam respectu, si forte acidularum usus mihi con ducibilis foret. Rebus itaque meis sic se habentibus, Viri plurimum Reverendi Cl. atque Doct. Domini, Patres ac Fratres in Christo honorandi, hac die et hora officium Superintendentiale Vobis resigno inque sinum Paternitatum Vestrarum repono, utpote, quod subjectum magis aptum et habile requirit. Interim si qui defectus ob infirmitates meas accidissent, de omnibus iis ut Paternitates Vestrae mihi ignoscant, est, quod humillime peto. Deus adsit Vobis omnibus, et ut de utili commodo et gloriae div. studiosissimo provideat Capite, ardentissimis voveo precibus. Data in L. Regiaque Civitate Kó'szegh d. 13. Maii 1669. Vestrarum Reverendarum Dignitatum cultor humillimus Georgius Fisztrovits m. p. Kívülről: Viris Plur. Rdis Cl. atque Doctissimis, Dominis Senioribus Venerabilibus Consistorü Aug. Conf. Cis Danubium Dignissimis, caeterisque in Christo fratribus Eidem Consistorio addictis etc. D. Fautoribus et Amicis colendissimis. Redditae sunt in Generáli Synodo Bükini d. 21. Mai. Gamauf gyűjteményéből, II. köt. 2. rész. 389. lap. 35. I. Lipót a nagyvázsonyi végvár ágostai és helvét hitv. őrseregének vallásszabadságot biztosít. Bécs, 1675. jan. 13. Leopoldus Dei gratia electus Romanorum Imperátor semper Augustus ac Germaniae, Hungáriáé, Bohemiae, Dalmatiae,