Payr Sándor: Egyháztörténeti emlékek. Forrásgyüjtemény a Dunántuli Ág. Hitv. Evang. Egyházkerület történetéhez. I. kötet. Sopron 1910.
I. Luther tanainak legrégibb nyomai az egyházkerületben.
niensis, Franciscus Boemus nomine, infra portám cellarii. ubi dictus civis Pauer inter loquendum dixisset, quod Deus omnia bene discuteret, causam et fundamentum omnium. Super quibus verbis dominus Thomas Radinger locutus fuisset: Quomodo Deus diiudicare posset, cum nec aures, nec nasum, nec manus haberet, et neque saperet, neque in teliigeret quidquam. Et dicit, quod Vitus sutor et dominus Bernhardus etiam interfuissent. Tertius testis, dominus Bernhardus dixit ad conscientiam suam, quod possibile est ipsum interfuisse cum Francisco Boemo, et quod dominus Radinger coram etiam fuisset, et bibissent roseum vinum et per mediam horam simul cum vicino suo affuissent et audivit alios inter se altercantes, tamen non percepit semper, an de Deo, vei de spiritu fuissent disputati. Contra eundem dominum Thomam lata est sententia, ut faciat publicam concionem contra Lutherum et omnes eius interpretes, et declaret coram populo in concione dominica errores per se commissos, et deprecaretur propositionem suam, demum regiam maiestatem et totam communitatem. Qui submisit se ad id omne prosequendum die statuto. Eodem die post prandium hora prima iterum convenimus. Propositus est coram nobis articulus, ubi sua maiestas mandat et praecipit, ut omnes libros lutheranos, qui haberent tenerentur praesentare. Tractatum est de modo habendi libros supradictos; tandem definivimus, ut detur unicuique praesenti spirituali et temporali honor et debita reverentia, et sic conclusimus, quod dominus vicearchidiaconus cum certis dominis spiritualibus et temporalibus inquirat et repetát volumina coram sacerdotibus et nobis praesentet. Si autem defecerit per suam negligentiam, quod absit, iuxta decretum regiae maiestatis et totius consilii reddet rationes. Quoad temporales committimus auctoritatem dominó magistro civium, iudici et toti consulatui, ut idem faciant apud suos, et si defecerint per negligentiam ipsorum, reddent rationes suae maiestati, quod absit. Insuper volumus, ut dominus archidiaconus omnibus plebanis huius districtus Soproniensis mandet et praecipiat, ut nemo utatur libris iam dictis, et si apud aliquos invenerit, sub censura ecclesiastica ab eisdem auferre teneatur, et secus facere non praesumant. In vigilia Simonis et Judae (okt. 27.) praesentavit libros lutherianos, quos dominus plebanus vicearchidiaconus potuit invenire apud sacerdotes, iuxta conscientiam suam et eorum, qui cum eo fuerunt in requisitione, et de cetero, si quos invenerit, praesentabit dominis in praetorio.