Payr Sándor: Egyháztörténeti emlékek. Forrásgyüjtemény a Dunántuli Ág. Hitv. Evang. Egyházkerület történetéhez. I. kötet. Sopron 1910.
I. Luther tanainak legrégibb nyomai az egyházkerületben.
de meritis sanctorum praedicasset, quum ita diceret: quod sancti coelum nun meruissent propriis meritis, et allegans Paulum dicentem: non sumus sufficientes nobis tanquam ex nobis: et qui dicerent, quod sancti meruissent propriis meritis, mentirentur; sed sancti per fidem vicerunt regna. Quintus testis, dominus Pancratius FrangJc dixit, se forsitan una aut trina vice interfuisse suo sermoni, et dicit, se nil scire respondere ad articulos obiectos. Sextus testis, dominus Erhardus dixit, se raro ingressum fuisse nec stare potuit, nihil scit de hoc negotio, et nihil dicit contra istum bonum patrem. Testis septimus, dominus Udalricus dicit, se fuisse debilem illo anno, tamen semel intravit et nihil audivit de istis articulis obiectis. Testis octavus, dominus Pancratius Greiner dicit, se bina vice interfuisse suo sermoni et piacúit ei, et dicit se nil scire de his articulis obiectis. Testis nonus, Wolffgangus Bauscher dixit, se forte tribus vicibus interfuisse in sua concione et nil dicit se audisse contra catholicam fidem. Decimus testis, Wolffgangus Wandorffer (dicit), quod conscientiose non haberet aliquid dicere affirrnando istos articulos, quum non velit aggravare suam conscientiam. Undecimus testis, dominus Gregorius Fastenberger dicit, quod saepenumero accessit sermonem et nil mali audivit, quod esset erroneum contra fidem, quum bene processit. Duodecimus testis, dominus Leonhardus Hengst dixit, se audivisse in sermone a quodam praedicatore ante duos annos, et non ab isto, in die Mcolai, quod sancti non essent invocandi, nec venerandi, et sic vulgus murmurabat contra illum praedicatorem. Sed ille moderans movit (?) sed per circumstantias bene processit. Testis tredecimus, dominus Clemens Knopf dicit, se audisse ex fratre Christofforo praedicatore dominica quarta vei quinta post Pascha, quod ieiunium non esset bonum opus. Testis decimus quartus, dominus Rupertus Fruebiert dicit conscientiose et ad salutem animae suae, se nullos penitus ab praedicatore praesente audisse errores, qui contra fidem essent et almám matrem ecclesiam. Testis decimus quintus, dominus Michael Schauer iuratus dixit, se nunquam audisse aliquid praedicasse de istis articulis. Testis decimus sextus, dominus Nicolaus Auer dixit, quod saepenumero interfuisset, nihil tamen audivit eum praedicasse, quod esset contra fidem catholicam, quum bene processisset. Testis decimus septimus, dominus Mathias, architectoris