Csepregi Zoltán: Magyar pietizmus 1700-1756. Tanulmány és forrásgyűjtemény a dunántúli pietizmus történetéhez. Budapest 2000. (Adattár XVI-XVIII. századi szellemi mozgalmaink történetéhez 36.)

Forrásgyűjtemény - 100 forrás

Ad Dom. Torkos Pastorem eccl. Rabae Vir plurimum reverende, Fráter in Domino dilectissime! Advertavit heri ad nos filius Tuus una cum duobus iuvenibus, qui eum in itinere comitati sunt ad stúdium theologicum in academica nostra incubituri.' Et intellexi qui­dem e litteris Tuis non eo Te animo filium huc misisse, ut gratis apud nos educaretur. Nihilo minus tarnen non gratuitam modo informationem, sed victum etiam ad orpha­notrophei mensam, quae dicitur extraordinaria, ultro concessi. Metuit enim Wagnerus noster, nec forte immerito, ne sumtus Tibi sint insuperabiles hac rerum Vestrarum facie, si pro victu viginti sex per annum imperiales, ut aliis, qui extra orphanotropheum tenuis­sime vivunt, solvendi Tibi essent. Quod si vero mea forte intempestiva fuerit liberalitas, facile acceptis abs Te litteris cognitaque mente Tua rem aliter instituam. Hoc de me Tibi certissime persuadeas nihil futurum mihi gratius, quam si in filio Tuo Tibi potuero in­servire et nogotium [!] hoc omne ex voto Tuo successerit. Quod super est, expecto, ut ad novissimas meas respondeas, et quae sit rerum Vest­rarum conditio, ita mihi enarres, ut si opus fuerit, mea intercessione subsidium aliquod Vobis impetrare possim, licet grandia polliceri minimé sustineam. Te autem Dominus Iesus spiritu suo confortet corroboretque, ut et ipse fidelem eius servum Te praestes, et aliis masculae fidei luculentum praebeas exemplum. Vale et ame Tuum Augustum Hermannum Franckium Halae Saxonum die 13. Oct. 1714. AFrSt/H D 42:994-996. Autográf. JEGYZETEK 1. Az egyik útitárs Tatay István volt, aki 1714. október 15-én iratkozott be az egyetemre, a másik talán Jacob Eiscnblcscr Lőcséről, bár ő csak november 14-én szerepel a matrikulában. Tatayhoz hasonlóan Eiscnblcscr is beírta a nevét Heinrich Milde egyik Bibliájába (Röscl 6.). 25 August Hermann Francke Vázsonyi Mártonnak Halle, 1714. október 13. Együttérzéssel olvasta beszámolóját. Tatay Istvánnak és kísérőjének ereje szerint segítségére lesz. A legújabb könyvekből alkalomadtán küld.

Next

/
Oldalképek
Tartalom