Csepregi Zoltán: Magyar pietizmus 1700-1756. Tanulmány és forrásgyűjtemény a dunántúli pietizmus történetéhez. Budapest 2000. (Adattár XVI-XVIII. századi szellemi mozgalmaink történetéhez 36.)

Forrásgyűjtemény - 100 forrás

duxit alios sequaces nactus apud alios, cum serio invitaret, moneret, corriperet, tantum non lapidationem meritus. Certe a fratribus ultra rapsodias sapere detrectantibus sexcen­tenis criminationibus, scommatibus et minis ad hunc diem oneratur, ea vero caussa, quod in priori editione catechismi quaedam minus plana et facilia existimavit, hunc auc­tiorem et planiorem edere conatus est. 2. Adseris multitudine catechismorum obscurari theologiam catecheticam. Videris in eo mihi notitiam miseriae ecclesiarum nostrarum vel nullám vel minus practicam ha­bere. Priusquam catechesis reverendi domini Sartorii ederetur, ne fando quidem un­quam de ullo catechismo maiori auditum est. Pater meus, cum praeter minorem cate­chismum nihil, hunc vero ipsum parce admodum in manus puerorum dari posset, pro­priis sumtibus 1733. libellum dictorum 15 typis exprimi curavit et maxima parte gratuito in omnes partes distribuit, ut ex impensis 150 fl. vix 10 redierint. Accessit postea catechesis domini Sartorii 1735., prima post reformationem, si excipias brevem et sterilem com­mentationem cuiusdam. Cum, ut supra tetigi, huius exemplaria deficerent, páter meus novam, auctiorem et emendatiorem meditatus editionem, quae eo, ut dixi, modo lucem vidit. Quia vero et censorum iniquitas et Kermanni conditio spem eius dubiam fecit, ipse dominus Sartorius eodem tempore iteratam suae catecheseos editionem 16 exigua propter suborta impedimenta cum mutatione procuravit. An haec illa sit multitudo catechismo­rum, quae theologiam catecheticam obscurat, non videó. Dominus clarissimus vero videtur optare illám barbariem et tempóra famis spirituális, ubi, ne dicam, codices integ­ri scripturarum, sed ne libelli quidem ulli dictorum haberi poterant. Tum seil, theolo­giam catecheticam fore planam et facilem, nec ulli molestiam creaturam. Si vero cate­chismus reverendi domini Sartorii theologiam catecheticam non obscurat, multo minus iste patris mei, cum hic catechismi Sartoriani omnia verba, ordinem et virtutes retineat, additíones vero solum ad illum explanandum et facilitandum factae. 3. Mones, ut viam a Luthero ostensam duce Spenero constantes teramus. Delectat me Lutheri cum Spenero collatio, et hoc ipsum facit, ut Te magis, quam unquam antea aestimem. Sed mihi crede in Hungária inferiore nullum patre meo priorem ac fidelio­rem Speneri non aestimatorem tantum, sed et imitatorem fuisse; observabis etiam, si li­bellum diligenter legeris, plerasque additiones, quae patris mei sunt ex Spenero tran­sumtas. Quodsi prima editio catechismi per eum stetisset, non alium, quam theologo­rum iudicio omnibus aliis praeripientem editurus fuisset. Posteaquam vero reverendus dominus Sartorius pro sua libertate, ut qui in nullius auctoris verba cogi possumus, et pro circumstantiis et statu scholarum nostrarum aliam editionem procuravit, páter meus ne diversa omnino editione theologiam catecheticam obseuraret, priorem editionem retrivit et auxit. 4. Cum infers hoc si facerent, non possent docere sectis Christianis in fundamenta­libus religionis Christianae articulis convenire. Respondeo 1/ in catechismo non de fun­damentalibus, sed de praecipuis rebus esse sermonem. Est vero aliqua distinctio inter praecipuum et fundamentale. Praecipua dicuntur, quae in se et absolute necessaria sunt, qualia sunt doctrinae paradisiacae; fundamentalia vero et doctrinae de mediis ac ordine salutis post lapsum habentur. Sed 2/ licet praecipuum et fundamentale perfecte synoni­mum esset, non dicitur in omnibus fundamentalibus vel plerisque et quidem totaliter convenire. Ita enim omnino a vero et a Lutheri Spenerique mente alienum dixisset. Esse vero praecipuos quosdam articulos plerisque sectis Christianis communes quis ausit ne-

Next

/
Oldalképek
Tartalom