Csepregi Zoltán: Magyar pietizmus 1700-1756. Tanulmány és forrásgyűjtemény a dunántúli pietizmus történetéhez. Budapest 2000. (Adattár XVI-XVIII. századi szellemi mozgalmaink történetéhez 36.)

Forrásgyűjtemény - 100 forrás

rumve verbum, sed totam quaestionis resolutionem perlegat, deinde ut vulgarem illum, sed turpissimum adfectum exuat, quo in alienis libellis non ea, quae bona et tandem me­rentur, sed naevos solummodo vel fidiculis extortos verantur [!], et sub quavis herba an­guem latere suspicantur et clamant. Si quis animo sic defocato quaestionis citatae reso­lutionem legerit, perspiciet clare partes praecipuas, in quibus Romani cum protestan­tibus convenire dicuntur, non intelligi plerasque, si quidem non absolutum fö, sed rest­rictum föebb ponitur, quid ipsum per sequentia plene determinatur, sed eas, quae a novis inventis praeter et contra apostolicam praedicationem inter articulos fidei numeratos di­versi. Ergo intelliguntur illa ipsa, quae Romani ex sacra scriptura et praedicatione aposto­lica vel plane vel ex parte adhuc salva retinuerunt: e.g. de Deo, de trinitate et reliqua. Iam quis sanae mentis homo, qui vel prima elementa theologiae tenet, negabit nos illa, quae Romani ex praedicatione apostolica salva habent, docere, adeoque eos in his nobiscum convenire. Aut quis quibusve fidiculis hinc Calixtinismum aut syncretismum exsculpet, nisi qui vel crassa históriáé ecclesiasticae ignorantia laborat, aut imprudens ac malignus criminatus esse velit. Calixtus 3 articulos controversos conciliare et eorum momenta ex­tenuare conatus est. Ostendatur in hoc catechismo vel unicus articulus, quo contra ad­versarios non fideliter propugnetur. Quodsi non poterit, frustra innocentia verba in Ca­lixti castra proscribuntur. At dicis insolitam esse hanc et scandalosam in ecclesia evange­lica locutionem, ego vero reperio illám esse symbolicam et theologis gravissimis non inusitatam. Lege, quid confessores nostri in epilogo Auguatanae Confessionis pag. [4]5. collato pag. 19. et 20. scribant. „Hi sunt praecipui articuli, qui videntur habere contro­versiam. Tantum ea recitata sunt, quae videbantur necessario dicenda esse, ut intelligi possit in doctrina ac ceremoniis apud nos nihil esse receptum contra scripturam aut ec­clesiam catholicam" cet.'' Quid ab his diversum in catechismo dicitur? Quo loco habebis Iacobi Andreáé 7 et Chemnitzii* verba in praefatione Formuláé concordiae. „Nequaquam consilium et institutum nostrum est eos homines, qui ex quadam animi simplicitate errant, nec tarnen blasphemi in veritatem doctrinae coelestis sunt, multo vero minus to­tas ecclesias, quae vel sub Romano imperio nationis Germanicae vel alibi sunt, damnare. Nequaquam enim dubitamus multos pios et minimé malos homines in iis etiam eccle­siis, quae hactenus non per omnia nobiscum senserunt, reperiri, qui simplicitatem quan­dam suam sequantur cet.'"' Qua spe tanti theologi non damnant vel quo fundamento pios adpellant multos, qui non tantum in ecclesiis nostrae adversis vivunt, sed et cum iis errant. Putaruntne tales sine cognitione praecipuarum veritatum salutarium per fanati­cas inspirationes ad pietatem et vitám salutis perduci potuisse? An ipsis erroribus illarum ecclesiarum tam salutarem virtutem tribuerunt? Quis talia de columnis his ecclesiae evangelicae adfirmet? Respexerunt ad residuas in illis ecclesiis veritates praecipuafs], licet magna sui parte erroribus contaminatas, quae veneno errorum, per gratiam Dei spe­cialem suppresso poterant et possunt in quibusdam fidem salutarem operari et conser­vare. Atqui hae non possunt aliae esse veritates, quam quas in evangelica ecclesia ab om­nibus erroribus segregatas profitemur. An et Lutherum Calixtinis adnumerabis, qui epistola contra anabaptistas referente Seckendorfio'" in História Lutheranismi pag. 116. scribit." „Fatemur igitur sub papatu multa, imo omnia Christiana et bona esse, quae ad nos profecta sunt. Habuerunt enim in papatu veram scripturam, verum baptismum, verum sacramentum altaris, veram ab­solutionem a peccatis, veros ministros, verum catechismum, Decalogum, Symbolum fi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom