Csepregi Zoltán: Magyar pietizmus 1700-1756. Tanulmány és forrásgyűjtemény a dunántúli pietizmus történetéhez. Budapest 2000. (Adattár XVI-XVIII. századi szellemi mozgalmaink történetéhez 36.)

Forrásgyűjtemény - 100 forrás

tatiores fuerunt, exitiali fratrum discordia voti compotes reddi non potuerunt. Ad an­num usque 1736. reformatorum versioné usi sumus, tum versio nova reverendi Torkos Vittenbergae prodiit, 3 sed proh dolor! sermone tam inculto, ut nostri nauseant, extranei rideant. Necessarium ergo fuit de ornatu verbi nativo restituendo cogitare, ut naturali dulcedine sua se omnibus commendet. Nóvum addere videtur stimulum ad laboran­dum, dum dies est, quia Vittenbergensis livor iam iam remittere videtur. 3. Invectio difficili hoc aevo maximam curam et sollicitudinem nobis relinquit. Qua de re tempestive agendum erit cum quaestoribus, mercatoribus et compactoribus nostra­tibus, qui subinde vetitos libros nobis procurant et adferunt. Divites patroni inter stricte dictos Hungaros, si qui residui sunt, quia nec pastores habent pulicae salutis studiosos, nihil minus curant, quam regnum Dei. De collecta Silesiacarum ecclesiarum 120 fl. memorata et signanter Wratislawiae deposita apud Kupfer und Kern f 70, item Sveidnitzii apud Litetsz [Lititz ?] et Compan. f. 50, de quibus collector ante fata f ' diligenter me informavit, nondum constat, ubi hae­reat. Perceptio igitur committitur summe reverendae Dignitati Vestrae, necnon manu­scriptorum meorum (1. Harmónia evangelica Cansteiniana 7 tum non nisi ad medietatem perducta, 2. Explicatio catechetica Lutherana in gemino exemplari) investigado per stu­diosos tentanda, qui illic forte ex Lusatia aut Silesia studiorum caussa morantur, nisi illa ante renovatum bellum Silesiacum per manus domini Danielis Wohlgemudr Vienensis mercatoris, qui, puto, per Wratislawienses promovit, dirigebantur manuscripta ad maxi­me reverendum dominum Melchior Gottlieb Minor 9 inspectorum Landeshutensem cum adiecta epistola. Ubi Laubanensis typographus'" officiosissime operam suam obtu­lerat, ex eo tempore nec ad epistolam ullam responsum datum, nec de fatis manuscripto­rum quicquam constare potest. Harmóniáé Cansteinianae pars posterior est prae mani­bus cum selectioribus usibus exegetico-practicis. Si in publicam lucem prodire non po­test, contentus essem, sane in manuscripto rehabere possem. His, ubi cooperarios meos saltem de nomine insinuavi maxime reverendum dominum Iohannem Sartoris et filium meum reverendum Iohannem Bárány, maneo summe reverendae et excellentissimae Dignitatis Vestrae ad pia vota devinctissimus Georg. Bárány VDM ecclesiarum evangelicarum in inclyto comitatu Tolnensi senior Sz. Lörintz, die 14. Iulii 1747. SBPK-FN Kapsel 27. 7:15-16. Autográf. JEGYZETEK 1. Domokos Márton (1697-1764) rcf teológus, jogász, debreceni bíró: ÚMIL 1,457. 1719-tól volt hallei diák. 2. Domokos Lajos (1728-1803) jogász: ÚMIL 1,457. 3. 1746. június 16-án iratkoztak be Halléban: Ludowicus Domokos Ung. Dcbrcczcnicns. Jur. Stcphanus Kuthy Ung. Dcbrcczcnicns. Jur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom