Csepregi Zoltán: Magyar pietizmus 1700-1756. Tanulmány és forrásgyűjtemény a dunántúli pietizmus történetéhez. Budapest 2000. (Adattár XVI-XVIII. századi szellemi mozgalmaink történetéhez 36.)

Forrásgyűjtemény - 100 forrás

Iohannes Sartoris conrector et p.t. rector. Ab eo tempore, quo me Numen benignissimum carissimae patriae restituit, persaepe, fateor, cogitavi literas quasdam ad Te, clarissime Vir, dare, quibus et memóriám Tuae, quam ante hos quinque annos Sempronii expertus sum, benevolentiae renovarem et fa­vorem Tuum, ex quo praeclara quaeque in hac vicinitate mihi polliceor, conciliarem. Aut tarnen laboribus, qui clarissimo Vasoni discessuro et iam etiam vale ultimum nobis di­cente meis humeris impositi sunt, impeditus, aut vero pudore suffusus nec officio, nec voto meo huc usque feci satis. Nunc desiderium Te intimius cognoscendi atque ex Tua notitia magnós fructus ad mea studia adferendi amplius coercere nefas duco atque rupto vix excusando silentio Te humiliter compellandum puto. Accessit petitio honesti adolescentis Nicolai Mathyasovszky civis Liptoviensis, qui ad celebre Vestrum gymnasium sédem studiorum suorum translaturus mea apud Vos commendatione uti voluit. Quibus adeo comotus, quum ad te, clarissime Vir, primum scribere audeo, ecquidem vehementer gratulor, si literae meae in eo Te statu inveniunt, quem ipse per voluntatem Dei optare potes. Deus clementissimus, qui suam Tibi mul­toties demonstravit bonitatem, Te Tuamque domum imposterum quoque amplissime sua benedictione prosequatur, idque faciat, uti in pubis scholasticae studiis laborum Tuo­rum finitum experiri semper possis laetissimum. Quod uti et precor et etiam certo spero, ita confido te iam dicto adolescenti, qui me intercedente ad favorem Tuam, uti etiam ad clarissimum rectorem decurrit, nulla in re defuturum, imo in primis apud clarissimum Deckardum 1 causas eius acturum. Tres sunt elapsi menses, quibus mea opera utebatur, nec quidquam in eo obeservavi, quod eum commendatione indignum reddere posset. Studiis tarnen eius pio voto vel illius vel meo invigilare nequivi, quod cura maiorum me a classe, cui [prae]fectus sum, primum saepe, postea plane avocavit. Credo tarnen defec­tus studiorum eius accuratam praeceptorum Semproniensium curam, praesertim Tuam, quoad per huius ingenii capacitatem fieri poterit, supleturam. Sed iam vale atque me, si lubet, favore Tuo non dedignare! Ita scribebam Iaurini decimo tertio Cal. Iunii MDCCXXrV [Borítékon:] Monsieur Monsieur Dániel Heynoczi Sub-Recteur de 1' Ecole de & ä Oedenbourg REG. Autográf. JEGYZETEK 1. Johann Christoph Dcccard (1686-1764) soproni cv. rektor (1712-1740): ÚMIL 1,416.

Next

/
Oldalképek
Tartalom