Fabiny Tibor (szerk.): Tanulmányok a lutheri reformáció történetéből. Bp. 1984.

Teológia és kegyesség - Varjas Béla: Szegedi Gergely és Flacius Illiricus ismeretlen vitája az úrvacsoráról

esum traditur, in memoriam passio­nis et mox patri offeretur ad impe­trandam remissionem peccatorum. Quid ineptius istis discriminibus. Non tantum de sanguine, sed et de poculo dicitur, pro nobis effundi- tur24 Luc: 22. Vnde apparet pocu­lum aut potionem esse sanguini coniunctissimam. XXII. Nulla est connexio huius argumenti, Aliud est aliquid facere in memoriam passionis, aliud in memoriam corporis. [499v] XXIII. Haec conclusio non sequitur ex suo antecedente. Sed si quid ei sequitur, tum sequitur Christum plane a tali Coena abesse. Verum nos diciumus cum Paulo, celebrari memoriam passionis Christi, quae sane abest, utpote ante 1500 annos unica die peracta. XXIIII. Falsum est, quod iste di­cit. Non negat dominus, quod antea dixerat, se eis dare corpus et san­guinem. Non qui nominat panem mox tollit corpus, aut qui uinum, tollit sanguinem. de corpore datur, de pane fregit, de corpore frangitur, de pane illis, de corpore pro uobis, de uino dedit, de sanguine effunditur, de uino di­citur illis, de sanguine pro uobis, uel pro multis, de poculo in mei23 me­moriam, de sanguine in remissio­nem peccatorum. Cum igitur ita Euangelistae discernant signa a re­bus, corpus Christi et sanguis sub speciebus panis et uini esse non possunt. Vigesimum secundum ex particula. Hoc facite.25 Hoc facite, ut Paulus interpraetatus uesci simbolis, ut memoria passio­nis nobis refricetur.26 Non est ergo manducare corpus in memoriam corporis. Vigesimum tertium ex particula, in mei memoriam. Memoria est absentium non prae­sentium. Ergo Christi corpus non est carna- liter in Coena. Vigesimum27 quartum ex particula, Non bibam de fructu uitis. Periphrasi significat Christus, non so­lum uinum esse, id quod Christus in cratere discipulis praebet, sed simul ostendit, non esse sanguinem, sed id, quod ex uite generatur, non ex corpore profluit, vt si quis di­cat, hoc esse ex fructu tritici, pa­nem is circumloquitur et simul si­gnificat non esse hordeaceum aut si­ligineum.28 Hae enim Periphrases omnes Emphasin habent. Fructus igitur uitis sanguis Christi non est proprie seu naturaliter. 38

Next

/
Oldalképek
Tartalom