Szabó Géza: Geschichte des ungarischen Coetus an der Universität Wittenberg 1555–1613. Halle 1941.
Die Ungarn an der Universität Wittenberg im XVI. Jahrhundert - I. Aufbau des Coetus - 4. Die neue Gesetzgebung - Die „Regulae Vitae“
Quia vero vestis viro magnum decus addit honesta, ut ille inquit, ideo oblongo omnibus habitu utendum esse censemus: ac nominatim caligas illas multiformes, sinuosas, plicatiles et varie consutas, pileos item aurea zona, plumis et nodis gemmatis circumdatos serio prohibemus. Si qui autem deposito omni pudore sese transformare a gente Ungarica in aliam quamvis peregrinam non veriti fuerint, severe primum talibus iniungatur, ut pristinum statum recuperent; quod si facere renuerint, protinus a coetu exturbentur, nec alii quoque talium exemplo invitati eodem licentiose prolabantur. IX. X. Praeterea si qui cives factiosi e corpore nostri Coetus exorientur, ut qui sanctissimae nostrae congregationi maledicant ac insuper fronte impudentissima accusationem per proditionem apud peregrinae gentis homines vel etiam apud Reverendos Dominos Praeceptores perfidiose instituant, ii sine ulla veniae spe e coetu in perpetuum profligandi sunto, nominibus eorum insigni cum ignominia libro communi inscriptis. Qui vero nostrae Politiae spontanea voluntate, quasi per contemptum renunciaverint, nunquam illis regrediundi facultas erit, etiamsi summo studio ad recuperandam pristinam stationem inhiaverint, nisi quid Coetus aequissnnus ex rigore suae legis remittat. XI. Quoties autem descenditur in alicuius causae diiu- dicationem, cautum esto: ne quis proximi sui sententiam ex odio iam pridem concepto contumeliosis iisque aculeatis insectetur dicteriis; verum suo quisque loco contineat tacite ac, ubi sententia ipsius exquisita fuerit, decenter eam exponat; sin autem aliqui non desierint suam bilem invidiose effundere et affectibus privatis nulla habita veritatis ratione alienae culpae meritum elevare, illi protinus conventu excludantur. U