Szabó Géza: Geschichte des ungarischen Coetus an der Universität Wittenberg 1555–1613. Halle 1941.

Die Ungarn an der Universität Wittenberg im XVI. Jahrhundert - I. Aufbau des Coetus - 4. Die neue Gesetzgebung - Die „Regulae Vitae“

III. Ac inprimis aequalitatem, quae pacis altrix, sicut inaequalitas seditionis seminarium censetur, ab omnibus requirimus, ut nimirum iuniores et natu grandiores pares sint in mutui amoris officiis excolendis; Seniorem tamen coetus, qui communi fratrum suffragatione ad publici muneris administrationem deligitur, non minore cultu atque observantia ex aequo omnes praevenire oportet, quam principem virum atque gubernatorem in Republica. Ad ipsius enim officium pertinebit, seditiosos omnes cives tur­batoresque pacis neque suis salutaribus admonitionibus obtemperantes graviter primum arguere et semel vel alias a petulanti vitae ratione dehortari etsi nihilo meliores evaserint, pertrahere ad communem Coetus consessum, et postremo ad publici Magistratus consistorium devol­vere, ut illi rei ac damnati possint haberi. IV. Illam exercitationum Coetus rationem, quae tot anno­rum studio comprobata patriam nostram nobilitavit, si qui eo more detractare volent, ii sine ullo personarum dis­crimine, tanquam indigni boni ordinis contemptores con­gregationis nostrae bonis absque ulla cunctatione priva­buntur. V. Omnes autem operam dare debent, ut in publico nostrae societatis congressu quilibet tempestive, moderate, tum et vultu ad pietatem composito appareat, ne cuius impia protervia atque petulanti scurrilitate Deus ipse, author et spectator talium piarum institutionum, et uni­versorum animi offendi possint. Si qui enim contrarium fecerint, in eos Senior, tanquam prudens morum Inspector, severe animadvertet atque in totius conventus conspectu mirifice suffundet. VI. Processum porro disputationum eo ordine fieri volu­mus, quem nobis Apostolus ipse praescribit, ut videlicet 42

Next

/
Oldalképek
Tartalom