Sólyom Jenő: Luther és Magyarország. A reformátor kapcsolata hazánkkal haláláig. Budapest 1933. (A Luther Társaság kiadványai. Új sorozat XII. Luther-tanulmányok II.)

FÜGGELÉK.

Gaeterum, Quod de Matthia Deuay scribitis, vehe­menter sum admiratus, cum & apud nos sit ipse adeo boni odoris, vt mihi ipsi sit difficile vobis eredére scribentibus. Sed vt vt sit, oerte a nobis non habet Sacramentariorum doctrinam. Nos hic constanter contra eam pugnamus, pu­blice & priuatim, nec vlla suspicio aut tenuis odor est apud nos de isla abominatione. Nisi Diabolus in ocoulto aliquo angulo susurret: Forte hoc mouet, quod eleuationem hos­tiae deposuimus, in gratiam aliquorum vicinorum, non in necessitatem, Quia ab initio voluimus eam haberi liberam, nec adhuc in negationem doctrinae nostrae de Sacramento omittimus, Quin aliis etiam sub Ecclesia nostra liberam permittimus, Etiam ipsi eam restauraturi, si opus sit aut vtile, sicut Ecclesia tota Mediolanensis neque Canone neque Eleuatione vtitur usque in hodiernum diem, etiamsi tota Roimana Ecclesia aliter faciat, nec est vlla ibi offensio. State ergo, & nolite dubitare, Me nunquam (nisi me Deus furiosum fieri permittat) sensurum esse cum aduer­sariis Sacramenti, nec eam abominationem passurum in Ecclesia mihi credita: Aut si (quod auertat Deus) aliter fecero, vos cum fiducia dicite, me furiosum & damnatum esse. Diabolus est, qui cum sciat tot meis libris testibus me inuictum esse in publico, cogitat serpentinis & clan­culariis sibilis, vbi potest in angulis suis me infamare, & verbum veritatis sub mei nominis titulo deformare. Cogor itaque post tot Confessiones meas ad huc vnam edere, quam faciam propediem, & nouissimam. De M. Philippo mihi nulla est omnino suspicio, neque de vllo nostrum: Nam (vt dixi) in publico ne mutire quidem audet Satan. Oremus ardenter, vt Dominus noster Iesus Christus finem faciat propediem istius mundi nouissimi & pessimi, qui venit ad summum, vt neque seipsum ferre vltra posse videatur. Veni Domine Iesu, Annen. In quo bene valete. Datum Witem­bergae feria 2. post Quasimodogeniti 1544. Martinus Luther Doctor manu propria.

Next

/
Oldalképek
Tartalom