A Tiszai Ág. Hitv. Ev. Egyházkerület Miskolci Jogakadémiájának tanárai: Emlékkönyv az ágostai hitvallás négyszázados évfordulója ünnepére. Miskolc 1930.

Dr. Bruckner Győző: Az 1530. évi augsburgi birodalmi gyűlés - Függelék:

sic enim Dominus ait Joh. 15. Si praecepta mea servavetritis, manebitis in dilectione mea. Et ibidem: Vos amici mei estis, si feceritis, quaecunque praecipib vobis. Eph. 5. Ecclesia subdita est Christo in omnibus. Quia vero adversarii nostri doctrinam Evangelii, formain et usum sacramentorum corrumpunt, et pios homines interficiunt, docemus, illos non esse Eccle­siam Dei, sed ilíum coetum, de quo Christus inquit: Joh. 8. Vos iex patre Diabolo estis cet. Ille mendax et homicida erat ;ab initio et in veritate non stetit, et desideriis patris vestri obsequimini. 1 ) Lue. 11. Qui non est me­cum, ,'contra me est. Item, qui non diligit me, sermones meos non servat. Vehementer etiam adversariorum nostrorum impudentiam miramur. Etsi enim in regno pontificio, omnia illa gravissima et horribilia peccata, quae ad Rom. primo gentibus tribuuntur, non conspiciuntur tantum, sed etiam publice regnant: tarnen adeo de mente et sanitaté deturbati sunt, at augustissimum et sanctissimum Ecclesiae Christi, expertis omnis rugae et maculae nomen sibi tribuant, ut vei hinc appareat, oculos ipsorum horrenda coecitate percussos, et dorsum eorum prorsus incurvatum esse. 1 ) Cum autem scriptum sit: Non habebit Deus insontem illum, qui nomen ejus vane usurpaverit. Item Psalm. 50. Peccatori dicit Deus: quare tu enarras justitias meas, cum oderis disciplinam? et cum furibus et adulte­ris commercium, habeas? Grayissimas poenas dabunt pontificii, qui im­pudenter contra conscientiae suae testimonium et omnium sanorum intel­ligentiam, titulum ecclesiae sibi attribuunt. Lyra super Math. 16. Ecclesia non consistit in hominibus, ratione potestatis, vei dignitatis ecclesiasticae, vei secularis; quia multi principes et summi pontifices et alii inferiores inventi sunt apostatasse a fide, propter quod ecclesia consistit in illis per­sonis, in quibus est notitia vera et confessio fidei et veritatis. Et Hie­ronym. Qui ergo peccator est, aliqua sorde maculatus, de ecclesia Christi non potest appelari, nec Christo eubjectus esse. IX. Alia clecriptio ecclesiae. Docemus et credimus, unam itantum Catholicam, sive universalem Ecclesiam ab exordio mundi fuisse, semper mansisse, mansuramque esse in perpetuum, (quanquam aliquando multis erroribus obscuratur) et fate­mur eam non loco, non personis, non ritibus humanitus institutis alliga­tam esse, sed tantum verbo et sacramentis, hoc est ubi Evangelium recte docetur, et saeramenta recte dispensantur, juxta illud Joh. 10. Oves meae vocem meam audiunt. Psalm. 11. Osculamini filium. Matth. 3: Ipsum audite. Johann. 14. Si quis diligit me, sermonem meum servabit. Etsi vero Ecclesia, corpore et rebus, civili potestati subjecta sit: tarnen in religione nuilum aliud caput agnoscit nisi Christum. Coloss I. Neque enim magistra­tus ac dominos, sed ministras constituit Dominus in medio ejus, qui ser­viant ei verbo et sacramentis. Huc referri potest dictum Lyrae supra eitatum. Satis igitur est ad veram unitatem Ecclesiae consentire sinceram J ) Ribini kiadásában (138. L) hiányzik ez a mondat. 2 ) Bibimnél cet. áll esse helyett.

Next

/
Oldalképek
Tartalom