Prónay Dezső – Stromp László: Magyar evangélikus egyháztörténeti emlékek a tótprónai és blatniczai Prónay nemzetség acsai levéltárából és könyvtárából (Budapest, 1905)

XIV. Prónay Gábor egyháztörténeti érdekű levelezéséből (1734—1755.)

juxta Spblis Dnis Vrae iitteras et observationes, respectu Megyer et Iklad declarationes faciam. Suae Mtíi quoque, si fieri potest, Instantiam cum brevi extractu more solito exhibebo, Dnumque Personalem accedendo Instantiae ex­hibitionem notificabo et rogabo ut ad Commissionem Cameralem consensiat, cum collatio futura pro Sua Illurma Dnaone publico constet, quia Instantiae exhibitio aliunde arcanum jam non potest dici, sufficit, quod praevenerim suam Illurmam Dnaonem. Spectabilis Dnus Zitkovszky nunc plus mihi dare noluit aut non potuit ob alias suas necessitates et certum solutionis terminum, quam 20 florenos, ex quibus cum properaverim solus pro me currum conduxi, cui 7 florenos dare debui. Si Spectabilis Dnao Vrae ulterius illos 100 florenos assignaverit apud Dnm Zitkovszky vel medio Mercatoris Pesthiensis, procul dubio percipiam, Dnus enim Zitkovszky mirabatur rem, quod ante triduum quasi Pestino discesserit et Spect. Dnatio Vra nihil dixerit. Opinio eiusdem fuit, ut Dna Prileszkiana sola ascenderet Viennam. Interim quaedam de negotio mihi quaepiam solus declaravit. Expen­sis modernis ex propio succuram, quamquam ipsis in vin­demia opus habeam. Quid num istis tribus diebus, adve­niente Dno Personali experiri et tentare potero, perscri­bere non intermittam. Coeterum favoribus praetiosis com­mendatus, obsequiosa in veneratione persevero Praetitulatae Dnaonis Vrae Viennae die 1. Octobris 17. humillimus Servus STEPH. NOGELL mp.

Next

/
Oldalképek
Tartalom