Prónay Dezső – Stromp László: Magyar evangélikus egyháztörténeti emlékek a tótprónai és blatniczai Prónay nemzetség acsai levéltárából és könyvtárából (Budapest, 1905)

XIII. Az evangélikus egyház felirata Mária Therézia királyhoz (1774.)

1691. Explanationem ad demonstrandum id, quod illám facto solum Cardinalis Kollonitz & Episcopus Mattya­sovszky Regni eotum Cancellarii emanaverint, atque adeo quoad ipsam etiam suimet authentiam multum sane sus­pecta sit, graves considerationes adduxerunt, eandemque alioquin per posteriores Annor. 1704. 1708. nec non 1712. Leopoldinam Josephinam et Carolinam Benignos Reso­lutiones alteratam esse comprobarunt, immo nec supponi potest, ut tanti luminis Imperator et Jurium Matticorum tam Gloriosus Assertor Magnus ille Leopoldus clausulam illám Salvo iure Dnor. Terrestrium in tam evidens iuris Mattici puncto IX. uberius declaratum derogamen expla­nasset. Circa Carolinam vero Ai 1731. super actis Commis­sionis Pesthiensis Benignam Resolutionem tria saltem Altis­simo Mattis Vrae SSae Judicio in omni verecundia sub­sternimus. Unum: Quod enata sit ex quaestionata explanatione 1691. & informatione Catholicorum numero votorum nros superantium. Secundum: Quodsi in corporalibus ad melius infor­matum Ppem datur provocatio, tanto magis dabitur in Religiosis, quae velut nobiliorem hominis partém, animum nempe afficientia, reliquis omnibus corporalibus praefe­renda sunt. Tertium: Quod Mattem Vram SSam Dnus Deus tanto lumine tantisque naturae donis in perennem Pignorum Suorum felicitatem benedixerit & distinxerit, ut citra om­nem interessatum influxum jura nostra ita clare in prae­missis specifice deducta cum actuali singulis iuribus sub­nexo & in publicum noto statu nro Ipsa Altissime com­binare, indeque Benigne diiudicare possit; num revera ad genuinum legum sensum iam repositi simus? Explana­tionibus suum fundamentum, leges quippe de Sua natura & indole alioquin alterare nequeuntibus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom