Prónay Dezső – Stromp László: Magyar evangélikus egyháztörténeti emlékek a tótprónai és blatniczai Prónay nemzetség acsai levéltárából és könyvtárából (Budapest, 1905)

I. Wittenbergben lelkészszé avatott magyarok jegyzéke (1541—1610.)

ubi annum cum dimidio explevit. Hinc adversa valetudine exclusus in Thurotz Pronae Slavorum officium Ludi­Rectoris amplexus, docuit iuventutem per integram bien­nium. Hinc legitime honeste & ordinarie vocatus a Doc­tisso & Humanissimo viro Domine Paullo Vranka, pastore Eccleae Baimotziensis ad Diaconat. & Vittebergam eius­dem commendatione nec non Splis ac Magnifici Domini Bernhardi Thurzo, totiusque Parochiae d. 8. Julii est examinatus, die 9. eiusdem in officio confirmatus 1587. Quod faustum sit & felix, Auspice Christo. Amen. Stephanus Kevitzky Thurocziensis Pannonius Filius Nobilis Joannis Kevitzky de Kevitz, nunc Magistr. Curiae Magnificae Dominae Blatnicensis, relictae a Dno Joanne Revay; prima Tyrocinia Litterarum didicit ab Humanis­simo Viro Dno Paulo Deseritzky, tum Rect. Scholae Divi Michaelis, nunc vero Ministro ecclesiae ad aedem S. Petri in Com. Thurotz. Postea eidem scholae praefectus erat D. Josephus Bascenus, vir ut pius ita non indoctus, sub cuius disciplina annos circiter quinque mansit, partim quoque Banovicii, is modo regit eccleam Radvanensem prope Neosolium. Ampliores progressus in Litteris facere volens, contulerat se Iglaviam 1576. ubi non sine fructu mansit ad annum usque 1582. sub Disciplina D. M. Joa­chimi Pistorii, plurimum D. M. Joannis Ursiny. Illinc discedens, semestre unius anni consumsit in perlustranda Boemia & Moravia. Dein domum redire meditanti oblatum est régimen Scholae Boykovicensis (quod oppidum non procul Hunnobroda constat) quorum vocationi parens integro anno erudivit iuventutem. Hinc vocatus est Privi­diam in officium Collegae; defuncto vero Rect. Scholae Anno 1585. tota cura Scholae est illi tradita; ubi tantisper persistit, donec ad munus Eccles. Deo sic volente elige­retur (nempe in dispensatorem mysteriorum Dei uti in margine adiecit). Examinatus itaque a Doctore Leysero 8. Julii, altero die est ordinatus 1587.

Next

/
Oldalképek
Tartalom