Prónay Dezső – Stromp László: Magyar evangélikus egyháztörténeti emlékek a tótprónai és blatniczai Prónay nemzetség acsai levéltárából és könyvtárából (Budapest, 1905)

I. Wittenbergben lelkészszé avatott magyarok jegyzéke (1541—1610.)

Num. 61. (Jézus Christus salus mea.) Andreas Crupi­nus, Carponensis Pannonius, studuit primum in schola patriae sub M. Georgio Saltzbanck; deinde ad uberiorem studiorum culturam anno 1571. missus Bartpham, ubi sub Rectore Fabrio & Collega eius Georg. Radaschio per 4 annos est versatus. Tandem in patriam scholam vocatus pro collega Scholae, t. t. ibidem existente D. Laurentio Drexlero, cui officio integro anno praefuit. Postea probata sua in instituenda iuventute apud Senatum opera et dili­gentia, missus est ab eodem senatu 1576. in hanc celeber­Academiam t. t. Rectoris Magnifici munia tenente D. Sala­monéin Albertii, & hic Praeceptoris venerabatur fidelissi­mos Rev. & Clar D. D. Polycarpum Leyserum Superint. Generalem & M. Joannem Schütz S. S. Theol. Prof: et arcis Vitteb. concionatorem. Tandem vero a senatu patriae, datis Litteris ad suos Praeceptores, in Diaconum Eccl. Carponensis est vocatus, & feliciter a D. D. Leysero 15. Octob. 1578. est ordinatus. 170. (1579. márczius 1.) Num. 71. Jacobus Stentzell. Nouosoliensis Panno­nius, iecit fundamenta pietatis & honestarum artium pri­mum in patria sub M. Matthia Freund, deinde ductus est a patre parentis sui in civitatem Rosnaviam, sitam 6 miliaribus a Turcica arca Filek, quamvis civitas illa íjuoque est Turcici imperatoris (ita ille) ibi studuit hung. lingvam sub D. Martino Unterbanus Tyropoliensi per 1 annum, atque sic missus beneficio patruelis sui Bartpham anno 1560. operam ibi dedit Litteris, sub Fabro Neosol. & Collega eius Georgio Raduschino, per sesqui alterum annum. Ac tum vocatus est pro officio Rectoris in oppidum quodam Bartolt vocatum per annum eodem functus. Deinde vocatus

Next

/
Oldalképek
Tartalom