Prónay Dezső – Stromp László: Magyar evangélikus egyháztörténeti emlékek a tótprónai és blatniczai Prónay nemzetség acsai levéltárából és könyvtárából (Budapest, 1905)

XIV. Prónay Gábor egyháztörténeti érdekű levelezéséből (1734—1755.)

etiam suo debito modo praesentare, negotiumque ulterius, promovere nullus intermittam; utut, priusquam idem nego­tium Posonii in Consilio Locumtenentiali reassumtum et repraesentatum fuisset, tarn Alte fato Consilio per Peril­lustrem Dominum Nogell, quam et hic per me nova Instantia jam exhibita fuerit. Interim Negotium illud hic quasi in Suspenso relin­quitur, procul dubio, ex ista ratione, quod Possessorium Anni 1681. utique sufíicienter edoctum habeatur. Nondum enim observavimus hic, quod in talibus Casibus, in quibus Nostrates intuitu Templorem quidem impetiti fuerant, in illorum possessione attamen perstiterant, ad exemplum Csetnekiensium, Dobschinensium ele quaepiam Resolutio, edoctum Anni 1681. Possessorium coníirmans subsecuta fuisset. In Negotio Filialium Ecclesiarum Neogradiensium quidnam spectabili etiam Domino Paulo Pronay Fratri Spectabilis Dominationis Vrae dilectissimo meritissimo, seripserim,illud exhisceaccluso litterarum mearum extractu Spectabilis Dominao Vra percipere non gravabitur. Quod ad praescitum Darocziense Negotium attinet, in eadem Informatio Comitatus Sarosiensis tandem Posonii, prout inde informor, apud Excelsum Consilium Locum­tenentiale quidem advenit, nondum attamen negotium ibidem reassumtum et huc repraesentatum est. Eo supradicto Expresso Tiszolczensi nomine dolenter intelligere debui, Spectabilem Dnaonem Vram porro adhuc in statu valetudinario constitutum esse: quamobrem animo devotissimo precor, ut Numen Divinum Specta­bilem Dnaonem Vram bonae valetudini dementer resti­tuere atque in eadem Bono etiam nostro Publico quam diutissime adhuc servare velit. Caeterum abunde jam

Next

/
Oldalképek
Tartalom