Prónay Dezső – Stromp László: Magyar evangélikus egyháztörténeti emlékek a tótprónai és blatniczai Prónay nemzetség acsai levéltárából és könyvtárából (Budapest, 1905)

I. Wittenbergben lelkészszé avatott magyarok jegyzéke (1541—1610.)

999. Ego Andreas Modestinas Ochotfey ex Silesia siatim ab ipsa pueritia a parentibus meis missus sum in scholam excolendi ingenij mei gratia ipsa in patria. Post ubi uero adultior [actus Wratislauiam usque con­sensu parentum perrexi Sc ibi mansi per Biennium sub disciplina obseruandi praeceptoris mei D. Martini Reis. Hinc elapso biennio Cracouiam contuli eoque ubi per­venerim comoratus sum quoque biennium atque ibi depositus sum, in qua depositione multi atque docti viri adfuere quorum tantum unum Cracouianum qui iunc temporis Rector vniuersitatis Craco : fuit, referam. Postea elapsis duobus annis Sepusium contuli, ibique mansi Tiropoli Kesmark sub disciplina Honorificen­tissimi viri Sc dociissimi M. D. Richardi sesquialterum annum. Hinc uero repetiui patrios penates et redij in patriam Sc me contuli Morauiam Olumuntium uersus Iglauiam petens atque in ipso itinere praeter spem meum factum suscepi oblatam mihi conditionem scho­lasticam Cromsirj, ubi moratus sum per integrum annum, quo elapso Iglauiam perveni atque ita ubi ante statueram in animo meo expleui ibique dedi ope­ram honestis artibus per biennium. Hinc uocatus sum Polnam a senatu Polnensi, ubi mihi oblata fuit uocatio scholastica, quam subij adiuuante me gratia Dej Sc rexiper biennium informandam iuuenlulem in praeceptis Grammaiicis nec non in pietate Religionis Christia­nae. Elapsis duobus annis Nosyslauiam contuli, ubi etium ad uota Domini atque Reuerendi piae memoriae Pauli aquilinatis suscepi in Regimen uocatus schola­sticum in quo regimine per integrum annum perseue­raui. Postea Lusüm secum (!) contuli uocatus per Hie­ras a Magnifico D. Barone Slawata ibique comoratus sum per annum informandaejuventuti, vbi etiam oblata alia vocatione scilicet Ministerii in S(acris) huc mis­sus sum ad confirmationem quo jure possem propagare

Next

/
Oldalképek
Tartalom