Buchwald, Georg: Wittenberger Ordiniertenbücher. Jahrbuch für die Geschichte des Protestantismus in Österreich. 1895-1903.

II. Beiträge zur Kenntniss der evangelischen Geistlichen und Lehrer Oesterreichs aus den Wittenberger Ordinirtenbüchern seit dem Jahre 1573 - 1579

1 arce Filek, quamuis ciuitas illa quoque est Turcici Imperatoris, ibi studui Vngaricam linguam sub D. Martino Vnterbaum Tyropoliensi per vnum annum atque post missus sum beneficio patruelis mei Bartpham Anno 15G9 ibique dedi operam honestarum artium sub D. Thoma Fabro Nouosoliense, collega vero ipsius ornatissimo viro D. Georgio Radoschino per sesquialterum annum ac tunc vocatus sum in oppidum quoddam quod vocatur Bartolt, ibi fideliter functus sum officio Rectoris per annum. Deinde vocatus sum a Domino Valentino Cori: Rosnauiense Rectore scholae Marciuillense, ibi egi Cantorem quoque per sesquialterum annum. Tandem sic uisum erat Dominis Carponensibus, illi me uocarunt Carponam ad officium Cantoris, quod etiam fideliter peregi per annum sub Rectore Laurentio Drexlero Carponensi, vbi mihi statim post oblata est vocatio ad munus eccle­siasticum a prudentibus D. Domino Judice et Juratis Ciuibus Oppidi Magnaeuillae adiuncta commendatione R. viri D. Gregorii Melczer Pastore Ecclesiae Dei apud Nouosolienses. — O. Leyser. [Zw. 17. Febr. und 8. März.] 134. Ego Paulus Horadiouinus Achantis Boemus prima fundamenta literarum in patria percepi sub praeceptore Michaele Monetula. Deinde profectus sum pragam, ibi per aliquot annos honestis artibus et moribus operam dedi. Postae contuli me Tyropolim ad uberiorem cultum ingenii mei, uixi sub praeceptore Richardo Kaufihi per aliquot tempus. Praefui etiam scholasticae functioni in multis locis Bohemiae & Morauiae. Pragae officio cantoris fungebar. Deinde ad munus ministerii Euangelici legitime vocatus sum a R. viro Domino Vito Pamphilo Gutten concionatore Bohemico Troppae in districtu Ducatus superioris Silesiae. — O. Leyser. [22. März.] 135. Ego Martinus Krssniak Thaborita Bohemus prima principia literarum hausi in patria mea in monte Thabor. Deinde a parentibus meis traditus sum in Lithomieczicz & commissus doc­tissimo viro M. Mathiae Bidzovino, ibi per aliquot annos artibus honestis & moribus operam dedi. Deinde in ciuitatibus Pragensis & Clatouiae per multos annos offitio cantoris fungebar. Post ad munus ministerii Euangelici legitime uocatus sum a Re: viro Domino Matheo Trzebiczeno Parocho in Libomierz. — O. Leyser. [22. März ] 136. Ego Andreas Reussius Quernfurdensis natione Misnensis, in patria elementa studiorum ieci, deinde consilio parentum meorum _40_

Next

/
Oldalképek
Tartalom