Buchwald, Georg: Wittenberger Ordiniertenbücher. Jahrbuch für die Geschichte des Protestantismus in Österreich. 1895-1903.

XI. Beiträge zur Kenntniss der evangelischen Geistlichen und Lehrer Oesterreichs aus den Wittenberger Ordinirtenbüchern seit dem Jahre 1573. - 1582

159 Iglauiensem. Deinde liberalitate & munificentia Generosi ac inclyti Baronis Andreae Balassae promotus sum in Academiam Jenensern, in qua annos pene duos vixi. Ex hac luis contagione dissipata Lip- sensem adii, ubi annum pene vixi. Ex hac in inclytam hanc Vitte- bergensem Academiam sum profectus, ubi similiter annum com­moratus sum. Vbi vero rediissem in patriam, commendata est mihi functio scholastica, cui annum praefui. Exacto vero anno in hanc Academiam redii ad continuandum studiorum meorum curriculum. Oblata autem mihi opportunissima & optatissima hinc discedendi cum bibliopola quodam Pannonio occasione eam negligendam non esse putaui. Cum autem studiorum meorum hic unicus scopus & haec unica meta proposita fuerit, ut aliquando Ecclesiae Dei sancta dicendo et sancta faciendo inseruire possem. — O. [2. Mai.| 202. Ego Marcus Henselius Pannonius ex pago Hochwyss vixi in his celeberrimis scholis Lunae, Schebnicii, Cibinii. Postea uero uocatus sum ad ministerium ab Ecclesia Nemethi, quae subiecta est ditioni Generosi ac inclyti Baronis Simeonis Forgacz. — O. [2. Mai.] 203. Ego Johannes Spannebogen Witebergensis primo hic Witebergae per aliquot annos tum studio philosophico tum Theologico diligentem operam nauaui. Deinde eruditis et honestis viris meum profectum perspicientibus ab illis promotus sum ut functionem scholasticam subirem Mirouiae sub ditione Ducis Cie: Caroli Mekeleburgensis, huic functioni per integrum annum cum praefuissem, inde legitima uocatione in Bohemiam sum uocatus atque ibi in oppido Crolepio Diaconus electus. — O. Leyser. [18. April.] 204. Ego Leo pol d us La hi n ge r Closterneuburgensis Austriacus hac mea manu testor me primum in schola patria sub M, Adamo Richardo initia literarum fecisse, quae in schola Lyttepontano, quae est vrbis inferioris Austriae, cum Rectorem ageret Ambrosius Furten- bachius, triennio continuaui, cuius consilio propter maiorem informa­tionem ingenii Ratisbonam me contuli, vbi a Johanne Wolfio tum temporis ibidem Rectore in schola poetica (vt vocant) in numerum discipulorum receptus sum, sub cuius disciplina biennio vixi, et ab eo cum in artibus et linguis tum in fundamentis doctrinae Christianae fideliter informatus. Illinc consilio meorum patronorum, inprimis vero mei praeceptoris Brunsuigam profectus sum, vbi similiter biennio sub

Next

/
Oldalképek
Tartalom