Buchwald, Georg: Wittenberger Ordiniertenbücher. Jahrbuch für die Geschichte des Protestantismus in Österreich. 1895-1903.
XI. Beiträge zur Kenntniss der evangelischen Geistlichen und Lehrer Oesterreichs aus den Wittenberger Ordinirtenbüchern seit dem Jahre 1573. - 1600
242 quasi obruta ct sepulta erant cinere, erui et in memoriam revocavi. Tandem desiderio revisendi parentes flagrans lares paternos adivi, ibi singulari rursum Dei providentia accidit, ut sumptuum stipatus ávaytópafitv, intercessione Magnifici et Nobilissimi viri Domini Matthaei Amon, qui eos ab illustribus Styriae proceribus mihi erogavit, in hanc Witebergensium Academiam missus sum. In hac totum triennium versatus duos annos in philosophica palaestra consumpsi maximam partem, in qua etiam anno 1599 gradum Magisterii sub R. V. D. Wolfgango Franzio Th. S. Do. Decano pro tempore sum consecutus. Quod reliquum fuit temporis, Theologico studio impendi. Elapso hoc triennio Deo sic gubernante vocationis accepi literas a Mecaenatibus meis, ut ad SS. Christi ministerium aspirarem. — O. 6. Mai. Hunnius. 612. Ego Michael Pentekius Zdanenus Pannonius, patre Georgio Reziak, matre vero Catharina Pentek, sub ditione Magnifici Domini Stephani Doczi de Nagi Luche natus primis literaram fundamentis in patria iactis Prividiam sub disciplinam Joannis Zarkocii missus, ibique biennium versatus sum. Hinc Schemnicium studiorum et linguae Germanicae ediscendae causa profectus Rectore M. Joanne Heinoldo annum cum semestri usus sum. Inde in Morauiam migrans sub disciplina M. Joachimi Golczii annum vixi. Unde Ungarici sermonis desiderio flagrans Agriam me contuli ibique triennium sub scholae praefectis Balthasaro Miscolcio et Valentino Sarkozio exegi, inde reversus in patriam totidem in functione scholastica in S. Cruce apud flumen Grani mansi. Hinc studiorum continuandorum gratia et coelestis doctrinae causa perdiscendae Witebergam me contuli et sub Magnifico Rectore Joanne Zangero J. V. D. in studiosorum numerum receptus annoque expleto per Reverendum dominum Timotheum Loniczarium pastorem Ecclesiae Zolnensis ad Diaconatum vocatus. — O 16. April. 616. Ego Georgius Kremerus Miilbergensis Misnicus piis ac honestis parentibus natus, praeceptis in patriae schola sub institutione D. Magistri Valentini Hutteni doctrinae catecheticae et linguarum rudimentis a primis annis informatus. Deinde suasu et consilio parentum in celebrem Academiam Wittebergensem me contuli, quam post triennium propter rei domesticae angustiam et sumptuum defectum deserere sum coactus, atque hinc abiens in Morauiam et Tribouiae Morauorum officio Cantoris functus sum per triennium. Hinc uocatus sum