Buchwald, Georg: Wittenberger Ordiniertenbücher. Jahrbuch für die Geschichte des Protestantismus in Österreich. 1895-1903.

IV. Beiträge zur Kenntniss der evangelischen Geistlichen und Lehrer Oesterreichs aus den Wittenberger Ordinirtenbüchern seit dem Jahre 1573. - 1599

91 ut paulo post mortuo Christiano Electore mutatio et visitatio Eccle­siarum incideret, qua pulsis Calvinianis purior iterum religio restituta, ideo omnino ibi manere constitui, rem omnem exponens Amplissimo Senatui nostro atque amicis, qui uno anno post re intellecta stipendio mihi oblato et transmisso in alumnum republicae me adoptarunt. Inscriptis in album studiosorum 6. Decemb. Anni 91. Rectore Acad. Valentino Espich, Med. Doctore et Profess, pub. Ubi etiam continuo vixi usque ad annum 1596. Interim Anno 1595 ut syncerior religio et in patria nostra plantaretur, quae a clanculariis Calvinianis pene fuerat oppressa et extirpata in eam viros synceros, opera tamen et commendatione Clarissimi viri Dn. D. Aegidii Hunnii ex hac Acad. nostra videlicet M. Albert. Grawer, M. Joannem Rhau et M. Erasmum Schmidt procuraveram. Postea reversus Wittebergam ego ad studiorum continuationem cum saepius morborum procellis infestarer, per Saxoniam, Daniam et Borussiam mutandi aeris causa Regiomontum Borussorum, ad annum concessi. Rector Acad. Regiomontanae in Borussia me ad­veniente erat Abrahamus Memmius Med. Doct. post quem Andreas Iris, me discedente Paulus Albinus SS. Theol. Doctor, professor et aulae illustriss. ducum Prutenicorum Concionator. Anno elapso Witte­bergam iterum repetii, quod factum 19. Novemb. Anno Christi 1597. In itinere autem in Jesuiticum Collegium Braunsbergense incidi, apud quos, ut mores, ingenia et doctrinam ipsorum explorarem, per aliquot septimanas mansi. Sed peculiari providentia divina ex ipsorum faucibus liberatus sum relictis ibi omnibus. Vixi autem Wittebergae denuo usque ad annum 99. Cumque ex literis Clarissi­morum quorundam virorum intellexissem, rectoratum scholae patriae meae mihi oblatum iri, ideo Rectore Magnifico Reverendo atque Clarissimo viro domino Leonharto Huttero &c. summum in philosophia gradum petii eundemque ex renunciatione publica Reverendi atque Clarissimi viri WolfTgangi Frantzii SS. Theol. D. facultatis philo­sophicae decani et historiarum Profess, pub. consecutus sum. Brevi post divina id providente clementia ab Amplissimo senatu Leutscho- viensi atque a Reverendo viro Dn. Martino Sturmio pastore ad Ecclesiae nostrae diaconatum vocatus sum. — 0.1. Stg. n. Trin. [10. Juni.] Hunnius. 581. Ego Martinus Pithigius patre Daniele Pithigio pastore in pago Pommerschwiz sub ducatu Jegersdorfensi Illustrissimi Principis i >OQ L

Next

/
Oldalképek
Tartalom