Buchwald, Georg: Wittenberger Ordiniertenbücher. Jahrbuch für die Geschichte des Protestantismus in Österreich. 1895-1903.
IV. Beiträge zur Kenntniss der evangelischen Geistlichen und Lehrer Oesterreichs aus den Wittenberger Ordinirtenbüchern seit dem Jahre 1573. - 1599
88 1599. 572. Ego Nicolaus Swatko agnosco me ex honestissimis parentibus Petro Swatko et Martha matre mea, conciuibus in pro uincia Lypsoviensi duitate Teutolypsae progenitum esse dictae, a quibus ibidem ad erudiendum traditus fueram in scholam disciplinae piae memoriae humanissimi viri domini Michaelis Czebanei, postea praepositi Wiheliensis illinc evocati, per septennium. Hinc ablegatus gratia studiorum Cassoviam, ibi quoque apud humanissimum virum piae memoriae Martinum Privicerum biennium exegi. Ipse discedente contuleram me Epperies ad humanissimum virum Severinum Sculteti, modernum Ecclesiae Barthphanae Ecclesiastem, apud quem similiter biennium exegi. Tandem fama edoctus de reditu Domini Hieremiae Sartorii ex studiis Witebergensibus, moderni Ecclesiae Trenschiniensis pastoris, ad eundem profectus sum Trenschinium ibique triennium in continuis studiis consumsi. Ex scholaque ad regimen scholae Newssoviensis sum egressus, ubi exegi biennium, hinc Dubnirium ad idem officium vocatus exegi similiter biennium. Tandem a R. et Docto viro Domino Johanne Lazycio ad regimen scholae Motessi- censis Motessicium, cum quo vixi integrum octennium, ubi Deo sic volente ab eodem accepta legitima vocatione ad Diaconatum. — O. 24. Februar. 573. P'go Martinus Zimmer Königsteinensis -Misnicus in illustrem ad Salam ludum a senatu patriae missus ibi integrum exegi sexennium, quo finito receptus sum Lipsiae in Academia celeberrima in numerum alumnorum illustrissimi Electoris Saxoniae. Hinc auocatus ad paedagogiam Nobilissimi viri Martini de Plesse in regionem Megapolitanam, ubi decennio transacto, vitae aulicae pertaesus conditionem resignaui et in Morauiam me contuli ibique a Senatoribus Tribouiae Ciuitatis Ludimoderatoris officium mihi demandatum, cui per triennium praefui. Hinc tandem a senatu Pulcri- montano ad docendum Euangelium Jesu Christi in Ecclesia Franco- stadiana uocatus sum. — O. 28. Febr. Hunnius. 574. Ego Dauid Huberus Aberthamius patre prope Annae- bergnm in pago Arnsfeld pastore natus prima pietatis et artium fundamenta ieci in schola Annaemontana sub Rectore Magistro Jenisio, postmodum biennium vixi in Academia Lipsensi. Inde propter pestem dire grassantem cum in patriam me conferrem, a Nobilissimo