Buchwald, Georg: Wittenberger Ordiniertenbücher. Jahrbuch für die Geschichte des Protestantismus in Österreich. 1895-1903.

XIII. Beiträge zur Kenntniss der evangelischen Geistlichen und Lehrer Oesterreichs aus den Wittenberger Ordinirtenbüchern seit dem Jahre 1573. - 1597

521. Ego Venceslaus Vambergerus Letouicenus Pauli Vambergeri ciuis Lethoviciani filius, viri honesti et in Christiano dogmate bene exprobati accessi cum legitima vocatione a patria mea Vitebergam. — O. 29. Mai. Hunnius. 522. Ego Adamus Joannis Staromestsky Trzebechouinus Joannis Staromestsky ciuis Trzebechouiani filius, uiri honesti et in christiano dogmate bene exprobati accessi cum legitima uocatione ab oppidulo Borskouicensium Witebergam. — O. 29. Mai. Hunnius. 523. Ego Christophorus Sauerbier Stolpensis Misnicus cum attigissem annum aetatis decimum sextum, missus sum in scholam illustrem quae est Portae a senatu patriae ibique integrum fere exegi sexennium. Deinde suasu et hortatu parentum in celebrem Academiam Francofurdianam ad Viadrum me contuli, quam tamen post annum propter rei domesticae augustiam et sumptuum defectum deserere sum coactus atque hinc abiens scholae Littouiensium in Morauia praefui. Hinc ad ministerium verbi vocatus sum a Reuerendo viro Domino Andrea Junicelio Mulbekensi Ecclesiae Tribouiensis Decano et inspectore ad docendum Euangelium in Ecclesia Cuntzendorffiana sub dioecesi Tribouiensi. — O. [29.] Mai. Hunnius. 524. Ego Henricus Lubowsky Bohemus patria Guttebergenus natus ex piis et honestis parentibus patre Johanne et matre Dorothea incolis eiusdem duitatis Guttebergensis statim a puero literis honestis traditus in patria schola prima rudimenta ieci et progressus in literis non contemnendos feci, adeo ut hinc salutatis aliis scholis Teutobrodam primo venerim ibique officio Succantoratus, ut vocant, functus cum laude et approbatione doctorum et prudentium virorum versatus sum: deinde revocatus literis patriae meae civibus rector scholae constitutus in pago Nesskaricze eodem in loco annum et eo amplius mansi, usque dum legitime ad hoc sacrum ministerium vocarer per fideles verbi Dei ministros Reverendum Dominum Dánielem Stancka Ecclesiastam Zizolowiensem, item Johannem Hortulum Wodnanum Pastorem Cyrkwensem, denique per Martinum Philadelphum Chlume- cenum pastorem Greczohoriensem, ut illic apud Zizolowiensem meam dicarem operam. — O. 4. Trin. [19. Juni]. Hunnius. 525. Ego Georgius Sartorius Arvensis patre Michaele Stanik matre vero Barbara Halicka in oppido Weliczan sub ditione Magnifici Dn. Georgii Thurzo natus in patria primis literarum fundamentis actis mox Moschoviam sub disciplinam Nicolai Colacinatis missus

Next

/
Oldalképek
Tartalom