Buchwald, Georg: Wittenberger Ordiniertenbücher. Jahrbuch für die Geschichte des Protestantismus in Österreich. 1895-1903.
XIII. Beiträge zur Kenntniss der evangelischen Geistlichen und Lehrer Oesterreichs aus den Wittenberger Ordinirtenbüchern seit dem Jahre 1573. - 1597
196 mihi fuit, quo sustentatus integrum quoque quinquennium in inclyta hac Academia sum commoratus. Tandem vero Deo optimo maximo clementer annuente ad aliud vitae genus nunc transeundum est, vocatus enim legitime sum ad munus pastoris obeundum in Bohemia et agro quidem Deckaviensi a Nobilissimo viro Johanne Vdritzky ab Vdritzsch Domino in Deckau et Prisen. — Ü. 27. Febr. Hunnius. 516. Ego Salomon Euchirides natione Silesius patria Zarensis ingenue fateor me ex honestis parentibus patre Nicolao cognomine Euchiride alias Rypka et Agneta pia matre proseminatum ab iisque mox a primo lacte in patria schola literis honestioribus traditum. Hic primis literarum elementis degustatis, ubi visum fuit parentibus ac mihi alio commigrare primam profectionem Pyskowicium suscepi ibique bonas literas consectando nonnihil temporis transmisi. Mox ita iubente rerum mearum conditione Sepusium adii et istic usus praeceptorum opera magistrorum simul et aliorum virorum doctorum non paenitendos artium fructus collegi, adeo ut non multos post annos etiam aliis scholis, ut Lanzhutiensi in Marchionatu Morauiensi sitis meam operam quoque dicare placuit. Vbi laborum diurnorum pertaesus apud me deleberationem institui fore ut si aliam scholam uberiorem studiorum causa eadem de rebus meis prouidente meliora et, maiora sentiam. Quod et factum libenter agnosco. Naniferiocii quo me receperam adeo prospere successit, ut nihil id temporis ad praesentem vitae necessitatem defuisse videbatur. Insuper hoc sic Deo uolente quam optime cessit, quod senatus eiusdem duitatis prudentissimus suo patrocinio me huc Witebergam ablegare uoluerit. — 0. [Zwischen 27. Febr. und 9. März.] Hunnius. 517. Ego Johannes Semelius Neapoliensis Moranus natus ex parentibus honestis patre Venceslao Gelinek, matre Magdalena in patria educatus et honestis literis instructus usque annum 13, orbatus vero parentibus profectus sum in Pannoniam ibique in duitate Priuidiensi operam dedi literis per integros 6 annos, ex illa ciuitate vocatus sum in ciuitatem Hunistadiensium ad regendum chorum, in illo officio mansi per 4 annos, ad docendum Euangelium et administrandi sacramenta vocatus sum a Reuerendo Magistro Gallo Malat in Gedli. — O. 20. März. Hunnius. 518. Ego Franciscus Rizko Vnhoscenus Bohemus natus ex honestis parentibus patre Petro Chrudimeno, matre Magdalena educatus in pátria usque ad annum 15 ibique operam honestis literis