Buchwald, Georg: Wittenberger Ordiniertenbücher. Jahrbuch für die Geschichte des Protestantismus in Österreich. 1895-1903.
VII. Beiträge zur Kenntniss der evangelischen Geistlichen und Lehrer Oesterreichs aus den Wittenberger Ordinirtenbüchern seit dem Jahre 1573. - 1595
121 commendata sustinuerim, tandem ex qua divecesi et a quibus huc iniciandi sacris gratia missus sim. In pueritia mea vixi Gutembergae sub ferula ornatissimi viri D. Magistri Joannis Piscis Ciuis mei, hinc Mielnicium missus audiui Joannem Franconium Curium, quem in scholam quoque Podiebradiensem secutus sum. Hinc attigi Marchio- / natum Morauiae et suscepi regimen scholae Buczouiensis, Ecclesiae dei praesidente R. Domino Joanne Canone Altaemiteno. Illic vocatione oblata concessi Crumlouiam et ibi per annum cum dimidio scholae praefui, donec ad sacrosanctum munus in Ecclesia docendi a Reuerendo uiro Joanne Altaemiteno et reliquis bonis uiris uocatus huc veni. — O. 27. April. Hunnius. 449. Ego Joannes Prystachius Kninus Boemus honestis natus parentibus prima pietatis fundamenta ieci in patria. Denique emissus Pragam ibi per triennium vixi in duabus scholis, scilicet apud D. Petrum per integrum annum sub disciplina Danielis Stodolnensis a Paziowa, tum temporis Baccalaurei scholae eiusdem, sequenti anno sub ejusdem disciplina vixi apud D. Castulam per biennium: inde me contuli Pisnam et ibi sub disciplina Adami Morauicensis Gutte- bergeni per quadriennium literis operam dedi. Posthac Schemnicium me contuli et ibi honestis literis et artibus liberalibus operam per biennium nauaui uiuens sub disciplina M. Joannis N. tum temporis eiusdem scholae Ludimoderatoris. Inde profectus fungebar officio rectoris scholae in oppidulo nomine Malehovicz per annum, quod oppidulum Morauiae situm est. Deinde contuli me Boemiam anno videlicet 94, ibi suscepi officium rectoris scholae in oppido Wilder- suerdense quod aliter Austinum cis Aquilam vocatur, et ibi per integrum annum scholam gubernaui. Absoluto vero termino anni vocatus sum a R. in Christo viro, domino Joanne Caudula Horziczeno legitime quidem ad officium Ecclesiasticum in pagum Dobrzichow, nempe ut officium Diaconi apud eundem R. in Christo virum supra nominatum sustinerem. — O. 7. Mai. Hunnius. 450. Ego Andreas Seybetus honesto loco in Boiemia Budwicii natus de consilio M. Joannis Seybeti Superintendentis Carniouiensis patrui mei in scholam Boleslauiensem et hinc Gold- bergensem Silesiae Rectore Thaburno translatus, tandem in Academiam Witebergensem a parentibus anno 69. missus sum, vnde cum accepto testimonio a Rectore Comite Joanne a Hardek, Con-