Buchwald, Georg: Wittenberger Ordiniertenbücher. Jahrbuch für die Geschichte des Protestantismus in Österreich. 1895-1903.
IV. Beiträge zur Kenntniss der evangelischen Geistlichen und Lehrer Oesterreichs aus den Wittenberger Ordinirtenbüchern seit dem Jahre 1573. - 1592
117 eius Threncinium ivi ad D. M. Paulum Halvepapium Novozoliensem, apud quem etiam per dimidium annum studui. Inde in Marchionatum Moraviae me contuli, ubi a M. Joanne Khernero Plzeno, nunc professore in academia celeberrima Pragensi, vocatus in officium cantoris, in quo biennium mansi. Postremo iam a D. Martino Malobiceno decano Hunnobrodeno ad diaconatum vocatus. :— O. Mylius. [29. März.] 399. Ego Casparus Rabus Berazhausensis natione Palatinus (ex palatinatu inferiori) imprimis fundamenta literarum posui in patria, postea missus a parente in Gymnasium Lauinganum,. ibi per septennium operam dedi literis, postea vero ablegatus a parente in celeberrimam Academiam Wittebergensem ibidem commoratus sUm per biennium. Inde profectus sum in Austriam paedagogiam egi apud Nobilem Dominum Dánielem Camerarium, qui est a consiliis Comitis ab Ortenburg, postea uero vocatus sum a Domino Michaele Grunbergero senio confecto ad ministerium et diaconatum oppiduli Pazmanstorff in inferiore Austria. — O. Wolfrum. [5. Apri!.] 400. Ego Paulus Titus Bohemus Auschtecensis honesto viro Nicolao, matre item Dorothea honesta prognatus, prima rei literariae fundamenta jeci in patria, per annos 6 praeceptore usus sum humanissimo D. Adamo Zateceno. Inde promotione parentum Boleslaviam in Bohemia sitam salutavi ibique sub disciplina clarissimi viri D. M. Nicolai N. per quadriennium mansi. Hinc parentum concessi consensu Hunnobrodam in Marchionatu Moraviensi ibique sum versatus sub disciplina Praeceptoris summa observantia colendi D. Johannis Taustini, sub cuius ferula quoque praecipua sincerae religionis fundamenta imbibi. Post absolutam autem meorum studiorum mercaturam omnem functus sum officio Rectoratus in oppido Ostrovia. Hinc vero legitime vocatus sum a Reverendo D. Decano Holeschoviensi Pastore Martino Boleslaviensi et ab Ecclesia Napogedle- censi ad functionem ministerii Ecclesiastici. — O. Wolfrum. [14. Mai.] 401. Ego Simon Pistorius Oppoliensis Silesius honestis natus parentibus admodum puer in patria, procedente aetate Crappicii, jam adolescens Brigae, Czaslaviae, Reginohradecii, Novosolii, Schemni- di, Leutschoviae, imprimis vero Mezerzicii sub discipulatu doctissimi viri D. Joannis Vrsini cum altus tum autem liberalibus instructus litteris, Nouagesimo post mil. quingent. a nato salvatore anno Crappicium ad regimen vocor scholasticum, quo biennii fere spacio functus benefido R. Dn. Johannis Trojani Pastoris Ecclesiae ac Senatus