Buchwald, Georg: Wittenberger Ordiniertenbuch 2. 1537-1572. Leipzig 1895.

Ordinati in hac Ecclesia haec sua manu huic libro inscribant.

50 2. October. 1565. 10. October. denique Jenám tanquam ad matrem artium profectus proueliendorum studiorum causa atque per integrum annum solarem in illo celeberrimo Gymnasio versatus. Quia autem parentes mei propter res angustas domi proprijs sumptibus studia mea alere non potuerunt, accidit Dei voluntate, vt cum deferrem operam meam nobilibus de punaw in Elsterbergk, Christgrun, Dornenhof, Coscknitz et Müldorf, in ludimo- deratorem scholae et tenellae aetatis illius eligerer, cui triennium praefui. Tandem vocatus a nobili D. philippo Sack ad munus pastorale pagi Geilsdorfensis et a doctissimo et clarissimo viro D. D. paulo Ebero superintendente Ecclesiae Vuite- bergensis accepi r. p. o. Anno 1565 Die 2. Octobris. Aeternus pater D. n. Jesu Christi faciat me salutare organon Spiritus sancti et oxevoq tov Deovq, et vt mea indigna pastio ad animae meae et Ecclesiae salutem cedat, ardenter et serio precor. 526. Ego M. Nicolaus Geysler Cycneus primo in patria fundamenta artium liberalium a praeceptoribus meis didici, et postea a parentibus et cognatis subsidio senatus patriae meae in celebrem Academiam Witebergensem missus, ibi cum per sexennium commoratus sim, uocatus sum tandem ad officium Diaconatus in oppidulo Libeditz, quod situm est sub corona Bohemica. Accepi igitur r. p. o. decimo die Octobris in Ecclesia Witebergensi anno 1565. 527. Ego Joachimus Appollonius affenburgensis fundamenta liberalium artium ieci Solt- quellae, ibique in puluere scholastico per sexsennium exercitatus. Deinde consilio parentum & praeceptorum perrexi Brunswigam & ibi sub disciplina M. Joacliimi Lonemani per biennium fui. Tertio profectus Magdeburgum capiendi vberiorem cul­tum ingenij causa, versatus eadem in schola annum & semestre. Postremo aman­datus a patre proprijs sumptibus contuli me ad celeberrimam Academiam Wite- bergensem, ibique deditus literis humanarum artium mansi per biennium, postea auocatus in patriam mansi semestre. Deinde rursus accessi eandem Academiam & exacto semestre vocatus sum ad ministerium ecclesiasticum ab Agne de Madeldesslo relicta vidua Francisci a Bernstein & successi patri in ministerio in pago Hen- ningck sito sub ditione electoris Brandeburgensis prope Soltquellam, Ordinatus autem publice ab ecclesia Witebergensi 10. Septembris. 528. Ego Daniel Pittigius Leobschtizensis primo fundamenta artium liberalium in patria ieci, tandem parentis sumptibus Witebergam missus ibi per unius anni spácium uersatus ac literis operam dedi, tandem cum sumptibus destituerer, Vratislauiam profectus ibi fere quadriennium fui paedagogus, tandem cum parens mens obiisset mortem, a consiliarijs illustrissimi principis Georgij Friderici Brandenburgensis uo­catus sum ad officium Ecclesiasticum in pagum Pommerswitz, ut parenti succederem, qui pagus est sub ditione illustrissimi principis ut supra. Accepi igitur r. p. o. decimo die Octobris in Ecclesia Witebergensi Anno 1565. 529. Ego Jacobus Crellius Carnouiensis primo fundamenta artium liberalium in patria ieci, tandem parentis sumptibus Wittebergam missus, ibi per dimidium Annum uer­satus ac literis operam dedi, tandem vocatus ad munus docendi in pago Hausdorff' Accepi igitur r. p. o. decimo die Octobris in Ecclesia Wittebergensi Anno 1565. 530. Ego Simon Serf Stasfurdensis [cum] primo initia grammatices in mea patria didicerim, Deinde Magdeburgum a parentibus meis missus sum, ibi per quatuor annos honestis studijs incubuj. Postea per triennium in inclyta academia Wittenbergensi operam dedi honestis literis. Per semestre egi ludimoderatorem in suburbio Magdeburgae uicino. Deinde a Reuerendo viro Domino Fabiano Juniore ad officium Ludimode- ratoris et Diaconi simul uocatus. A clarissimo doctissimoque viro D. D. Paulo Ebero r. p. o. accepi decimo die octobris Anno salutis nostrae 1565.

Next

/
Oldalképek
Tartalom